« aposcripta-6297 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    L'abbesse et la communauté des moniales de l'abbaye du Paraclet, OSB, diocèse de Troyes

  •  
    XIV kalendas junii, anno quarto

  •  
    1298/05/19

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Boniface VIII ....

  •  
    [Cartulaire] F. FRANCE, Troyes, BM, ms. 2284 (cartulaire).

  •  
    Ici reprise de Charles Lalore, Cartulaire du Paraclet (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, 2), 1878, n. 34, p. 50 (numérisée par Chartae Galliae, n. 206536).

  •  
    Bonifacius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus.. abatisse et conventui de Paraclito ordinis sancti Benedicti, Trecensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigoris equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.
    Eapropter, dilecte in Domino filie, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipate, cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem decimas, prata, pascua, nemora, possessiones, et alia bona vestra, sicut ea omnia juste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, salva in decimis supradictis moderatione concilii generalis.
    Nulli ergo omnino hominum...
    Datum Rome apud Sanctum Petrum, XIIII kalendas junii, pontificatus nostri anno quarto.

  •  
    Absente des registres (aucune lettre à cette date).
    Inconnue de Potthast (aucune lettre à cette date).

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148726 (aposcripta-6297), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148726 (mise à jour : 05/06/2020).