« aposcripta-6294 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    L'évêque d'Orange

  •  
    Idibus decembris, anno sexto

  •  
    1299/12/13

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Bulle de Boniface VIII à l'évêque d'Orange, lui mandant de prendre la défense des religieuses de St-Césaire d'Arles.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Marseille, AD Bouches-du-Rhône, St-Césaire. Bulles, orig. parch., plomb.

  •  
    Ici reprise de Joseph-Hyacinthe Albanès, Ulysse Chevalier, Histoire des archevêchés, évêchés et abbayes de France. Gallia Christiana Novissima. VI. Orange, Valence, 1916, numérisée par Chartae Galliae, acte n. 224923.

  •  
    Bonifacius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Aurasicensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Significarunt nobis dilecte in Christo filie abbatissa et conventus monasterii Sancti Cesarii Arelatensis, ordinis Sancti Benedicti, quod nonnulli iniquitatis filii, quos prorsus ignorant, decimas, consus, redditus, pensiones et terragia que ipsis abbatisse et conventui prestare tenentur, necnon terras, prata, vineas, domos, possessiones, instrumenta publica, et quedam alia bona ad monasterium ipsum spectantia, temere ac malitiose occultarunt, et occulte detinere presumunt, non curantes ea dictis abbatisse et conventui exhibere, in animarum suarum periculum et earumdem abbatisse et conventus non modicum detrimentum ; super quo prefate abbatissa et conventus apostolice Sedis remedium implorarunt.
    Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus omnes hujusmodi occultos detentores decimarum, censuum, reddituum et aliorum bonorum predictorum ex parte nostra publice in ecclesiis, coram populo per te vel alium moneas ut infra competentem terminum a te prefigendum eisdem, decimas, census et alia supradicta a se dictis abbatisse et conventui debita manifestent et de hiis eis plenam et debitam satisfactionem impendant, necnon possessiones et alia bona eadem sic detenta, abbatisse et conventui restituant prelibatis ; alioquin nisi infra alium terminum competentem quem eis ad hoc duxeris prefigendum monitioni tue paruerint in hac parte, extunc in eos excommunicationis sententiam proferas generalem ; faciens eam, ubi et quando expedire videris, usque ad satisfactionem condignam solenniter publicari.
    Datum Laterani, idibus decembris, pontificatus nostri anno sexto.

  •  
    Inconnue de Potthast (une lettre à cette date, n. 24994).
    Absente des registres (trois lettres à cette date, Digard n. 3818, 3820, 3837).
    Datée par erreur du 12/12/1299 dans Chartae Galliae.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148723 (aposcripta-6294), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148723 (mise à jour : 04/06/2020).