« aposcripta-8181 »


Description

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    VII idus julii, anno primo

  •  
    1304/06/07

  •  
    Pérouse

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Guillelmum de Nogareto, Renaldum de Supino, Sciarram de Columpna et eorum complices, qui scelestum flagitium in personam Bonifatii VIII Anagniae commiserunt, incurrisse denuntiat excommunicationis sententiam a canone promulgatam. Eos peremptorie citat ad comparendum coram apostolica Sede [Grandjean].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Reg. Vat. 51, n. 168, fol. 224v.

  •  
    Ici reprise de Charles Grandjean, Le registre de Benoît XI (1304-1305), Paris, École française de Rome, 1883-1950, n. 1276.

  •  
    Pierre Dupuy, Histoire du différend d’entre le pape Boniface VIII et Philippes le Bel roy de France, Paris, Sébastien et Gabriel Cramoisy, 1655, p. 499-500.
  •  
    Partielle : Luigi Tosti, Storia di Bonifazio VIII e de' suoi tempi, Tipi di Monte Cassino, 1846, II, p. 313-314 [en ligne].
  •  
    Theiner, Codex diplom. dom. temp. S. Sedis, t. I, n. 585.

  •  
    Potthast, Regesta Pontificum Romanorum, n. 25441 [en ligne].

  •  
    Ernest Renan, Guillaume de Nogaret, dans Histoire littéraire de la France, t. XXVII, 1877, p. 233-371, repris dans Id., Etudes sur la politique religieuse du règne de Philippe le Bel, Paris, Calmann Lévy, 1899.
  •  
    Georges Digard, Philippe le Bel et le Saint-Siège de 1285 à 1304, Paris : Sirey, 1936.
  •  
    Jean Coste, Boniface VIII en procès.
  •  
    ?
  •  
    ?
  •  
    Julien Théry, « Les Écritures ne peuvent mentir. Note liminaire pour l'étude des références aux autorités religieuses dans les textes de Guillaume de Nogaret », dans Bernard Moreau, Julien Théry-Astruc, dir., La royauté capétienne et le Midi au temps de Guillaume de Nogaret. Actes du colloque des 29 et 30 novembre 2013, Nîmes, Éditions de la Fenestrelle, 2015, p. 243-248 [en ligne], à la p. 243.
  •  
    Julien Théry, « Negocium Christi. Guillaume de Nogaret et le christocentrisme capétien, de l’affaire Boniface VIII à l’affaire du Temple, dans Cristo e il potere dal Medioevo all’Età moderna. Teologia, antropologia, politica, dir. Laura Andreani, Agostino Paravicini-Bagliani, Florence : SISMEL, 2017, p. 183-210.

  •  
    Ad perpetuam rei memoriam.
    Flagitiosum scelus et sceleste flagitium, quod quidam sceleratissimi viri summum audentes nefas in personam bone memorie Bonifatii pape VIII, predecessoris nostri, non sine gravi perfidia commiserunt, puniendum prosequi ex justis causis huc usque distulimus, sed ulterius sustinere non possumus quin exurgamus, immo Deus in nobis exurgat ut dissipentur inimici ejus, et ab ipsius facie fugiant qui oderunt eum. Dissipentur, dicimus, nisi vere peniteant sicut ad predicationem Jone Ninive conversa est, alias ut Jericho subvertantur.
    Olim siquidem dum idem Bo[nifatius] Anagnie, proprie originis loco, cum sua curia resideret, ipsum nonnulli perditionis filii, primogeniti Sathane et iniquitatis alumpni, omni pudore postposito et reverentia retrojecta, prelatum subditi, parentem liberi et vassalli dominum, Guillelmus scilicet de Nogareto, Renaldus de Supino, Thomas de Morolo, Robertus filius dicti Renaldi, Petrus de Genazano, Stephanus filius ejus, Adenulphus et Nicolaus nati quondam Mathie, Giffridus Bussa, Orlandus et Petrus de Luparia, cives Anagnini, milites, Sciarra de Columpna, Johannes filius Landulfi, Gotifridus natus Johannis de Ceccano, Maximus de Trebis et alii factionis ministri armati hostiliter et injuriose ceperunt, manus in eum injecerunt impias, protervas erexerunt cervices ac blasphemiarum voces funestas ignominiose jactarunt. Eodem etiam facto et opera per ejusdem factionis complices et alios thesaurus Romane Ecclesie ablatus violenter extitit et nequiter asportatus.
    Hec palam, hec publice, hec notorie et in nostris etiam oculis patrata fuerunt! In hiis lese majestatis, perduellionis, sacrilegii, legis Julie de vi publica, Cornelie de sicariis, privati carceris, rapine, furti et tot alia quot ex hujusmodi facto facinora secuta sunt crimina et fellonie etiam delictum commissa notamus. In hiis stupidi facti sumus! Quis crudelis hic a lacrimis temperet ? Quis odiosus compassionem non habeat? Quis deses aut remissus judex ad procedendum non surgat ? Quis pius sive misericors non efficiatur severus? Hic violata securitas, hic immunitas temerata ! Propria patria tutela non fuit, nec domus refugium ; summum pontificium deshonestatum est, et suo capto sponso Ecclesia quodammodo captivata ! Quis locus reperietur amodo tutus? Que sancta, Romano violato pontifice, poterunt inveniri ? O piaculare flagitium, o inauditum facinus, o Anagnia misera, que talia in te fieri passa es! Ros et pluvia super te non cadant; in alios descendant montes ; te autem transeant, quia te vidente et prohibere valente fortis cecidit et accinctus robore superatus est! O infelicissimi patratores, non imitati quem nos imitari volumus David sanctum, qui in christum Domini etiam inimicum, persecutorem et emulum suum, quia dictum erat : «Nolite tangere christos meos», manum extendere noluit et in extendentem irrui gladio juste fecit! Infandus dolor, lamentabile factum, perniciosum exemplum, inexpiabile malum et confusio manifesta! Sume lamentum Ecclesia ; ora tua fletibus rigent elegi, et in adjutorium debite ultionis filii tui de longe veniant et filie tue de latere surgant !
    Verum quia scriptum est: «Feci judicium et justitiam, et honor regis judicium diligit,» nos in predictis sic judicium quod ad honorem nostrum pertinet facere cupimus, quod a justitia minime divertamus. Ideoque forma juris que, sicut hec sunt, servatur in notoriis observata, prefatos superius nominatim expressos ceterosque participes, qui hec in sepedictum Bonifatium in personis propriis exercuerunt Anagnie, omnesque qui in hiis dederunt auxilium, consilium vel favorem denuntiamus de fratrum nostrorum consilio, presente hac multitudine copiosa, promulgatam a canone excommunicationis sententiam incurrisse, ipsosque citamus peremptorie quatinus infra festum sanctorum Apostolorum Petri et Pauli proxime venturum personaliter compareant coram nobis, justam dante Domino nostram super premissis, que ut predicitur notoria sunt, audituri sententiam nostrisque mandatis et jussionibus humiliter parituri: alioquin eorum non obstante absentia contra eos via incedentes regia procedemus. Hanc autem citationem nostram, quam non sine causa ex certa scientia facimus, ipsos artare volumus, sicut si eorum quemlibet apprehendisset.
    Ut autem hujusmodi noster processus ad communem omnium notitiam deducatur, cartas sive membranas processum continentes eundem in ecclesie majoris Perusine appendi seu affigi ostiis sive superliminaribus faciemus, que processum ipsum suo quasi sonoro preconio et patulo indicio publicabunt, ita quod illi quos processus ipse contingit nullam postea possint excusationem pretendere, quod ad eos processus talis non pervenerit vel quod ignorarint eundem, cum non sit verisimile remanere quo ad ipsos incognitum vel occultum quod tam patenter omnibus publicatur.
    Datum Perusii, VII idus julii, anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148721 (aposcripta-8181), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148721 (mise à jour : 12/06/2020).