« aposcripta-8299 »


Description

  •  
    Alexandre II (1061-1073)

  •  
    Le doyen des chanoinesses de Sainte Marie et de Saint-Paul de Besançon

  •  
    Idibus aprilis indictione VII, MLXIX, anno VIII

  •  
    1069/04/13

  •  
    Latran

  •  
    Privilège mineur (avant 1198)

  •  
    Alexander II bestätigt dem Kapitel von Notre-Dame et St.-Pol de Besançon seine Besitzthümer.

  •  
    [Copie moderne] B1. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Moreau 973, fol. 39.
  •  
    [Copie moderne] B2. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Moreau 868, fol. 49 [en ligne].

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 12, p. 11-12.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig, : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 4664 [en ligne].

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, Vuicardo, decano canoni[c]ae sanctae Mariae et sancti Pauli, Bisuntii positae, caeterisque canonicis perpetuam in domino salutem.
    Quoties a nobis petuntur quae a tramite ecclesiasticaruma institutionum non discrepant, prompta caritate debemus talia poscentibus nostrum praebere assensum, et ut firma et inviolata perdurent, favoris nostri gratanter impertiri suffragium.
    Quapropter, dilectissimi filii, quoniam humilimis precibus nostram misericordiam flagitastis, quatenus praedictam canonicam vestram, sub tutela apostolicae defensionis susceptam scuto piae nostrae protectionis undique muniremus, inclinati, rogationibus vestris et Hugonis archiepiscopi1 per legationem suam, praedictam canonicam apostolico munimineb defendendam suscipimus et confirmamus sibi, quidquid nunc iuste habet: ipsam ecclesiam in honore Virginis gentiumque doctoris et egregii martyris Authidii, ibidem requiescentis, cum omnibus appendiciis suis, quae habuit ab antiquo, tertiam partem de teloneo civitatis, quod exigitur a negotiatoribus in annuis et cotidianis mercatis, sicut constitutum est ab Hugone archiepiscopo. Confirmamus etiam vobis medietatem decimarum ecclesiae Lenniensisc et altare totum et capellarum eiusdem omnia altaria et de decimis tantum, quantum designabant sequentia, scilicet apud villare sancti Lazarii medietatem decimarum et altare totum, apud Osseus vero quartam partem, apud Rengavillam etiam medietatem, apud Salinas caldarias duas, sicut bonae memoriae Hugo suis pecuniis acquisitas supradictae canonicae tradidit, in villa quoque, quae dicitur Nanera, altare sancti Lazari cum omnibus appendiciis suis, vel quidquid iuste deinceps acquisitura est tam in terris, quam in vineis mobilibus ac immobilibus ac cuiuslibet generis possessionibus, salva in omnibus proprii episcopi debita reverentia.
    Et insuper statuimus nostra apostolica authoritate, ut non liceat archiepiscopo loci mutare ibi ordinem canonicorum aut abbatem vel praepositum constituere, qui fratribus praesit, sed tantum decanum illi ipsi fratres inter se et de suis eligant, qui novit magis prodesse ad communem utilitatem, quam preesse ad propriam dignitatem, [sicut etiam et ipsid] cuilibet archiepiscopo licentiam denegamus, aliquid obesse, sed tantum prodesse, generaliter expotamus.
    Si quae igitur res, eidem canonicae data et possessa, a quocumquam litigiosa creditur, ne eam prius invadere liceat, quam negotii ipsius determinatio sit exacta, apostolica auctoritate censemus et hoc statuimus, ut nulla ecclesiasticorum vel saecularium magna vel parva persona praefatam canonicam inquietare vel aliquid horum, quae nunc habet, vel deinceps habitura est, ab eius iure in aliud quoque modo violenter transferre praesumat, salvo in omnibus huius Romanae sedis privilegio. Quisquis igitur temerario ausu huius nostrae sanctionis privilegium contraierit vel illud in totum vel in partem infregerit, nisi admonitus, quod contra nostra apostolica statuta deliquerit, emendaverit, moverit, se apostolicae excommunicationis et anathematis vinculo graviter innodatum. At vero, qui pio intuitu custos et observator extiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur.
    [R]
    Datum Laterani, idibus aprilis, per manum Petri, sanctae Romanae ecclesiae diaconi et bibliotecarii, anno VIII, pontificatus domni Alexandri papae secundi, anno vero ab Incarnatione domini MLXVIIIIe, indictione VII.

  •  
    (a) eclesiae B2.
  •  
    (b) von inclinati bis munimine fehlt in B2, offenbar wegen des vorangehenden muniremus
  •  
    (c) vel Luniensis
  •  
    (d) von anderer Hand in die Lücke (868) eingefügt
  •  
    (e) VIII B2.

  •  
    1. Hugo II de Montfaucon, Erzbischof von Besançon, c. 1067–1085.
  •  
    2. Quiriacus II, Bischof von Nantes, 1052–1079.
  •  
    3. Guido II (Rico), Bischof von Pisa, 1061–1076.

Informations

Document

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148720 (aposcripta-8299), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148720 (mise à jour : 03/06/2020).