« aposcripta-8298 »


Description

  •  
    Alexandre II (1061-1073)

  •  
    Tous les fidèles de Saint-Pierre

  •  
    après 1060 - avant 1074

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Alexander II thut allen Getreuen des heiligen Petrus die Beilegung des Streites kund zwischen den Mönchen von Marmoutier-lez-Tours und denen von Redon (D. Vannes) wegen der Kirche von St.-Sauveur (D. Nantes).

  •  
    [Copie moderne] B. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Ms. lat. 16992, fol. 202.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 13, p. 12-13.

  •  
    Philippe Jaffé, Wilhelm Wattenbach, Samuel Loewenfeld, Ferdinand Kaltenbrunner, Paul Ewald, Regesta pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII, 2e éd. Leipzig, : Veit, 1885-1888, 2 vol., n. 4716 [en ligne].

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, omnibus sancti Petri fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.
    Notum vobis fieri volumus, quem ad modum questio, quȩ erat inter monachos Maioris monasterii sancti Martini et Rotonense monasterium sancti Salvatoris delata est ante nostram audientiam, fuerit examinata et diligenti cura pertractata et consilio nostrorum fidelium definita. Questi sunt enim Rotonenses monachi adversus iam dictos monachos sancti Martini, quod contenderent eis ecclesiam sancti Salvatoris, sitam loco, qui vocatur Bairiacus, in Namnetensi scilicet episcopatu, quam olim ipsi Rotonenses detenuissent ex concessione cuiusdam militis, nomine Brienni, quamvis ipsius concessionis nullas litteras habuissent. Contra quos monachi sancti Martini respondentes dicebant, iam dictam ecclesiam ex concessione se eiusdem Brienni tenere, et insuper ex datione Namnetensis episcopi, cuius iuri et proprietati praedicta ecclesia pertineret, et utriusque concessionis scripta ostendebant. His auditis, interrogavimus, si ipsa ecclesia de qualis emerserat, fuisset ipsius Brienni per proprietatem an per beneficium. Ad hoc utraque pars respondit, quod ipsi Brienno pertineret per beneficium Namnetensi ecclesia[e], et non per proprietatem. Nos percunctati si ipsȩ concessiones Brienni acceperunt effectum voluntate Namnetensis episcopi, responsum accepimus : minime. His auditis, visum est nobis nostrisque fidelibus, Briennum ipsum neutro monasterio concessionem facere potuisse absque voluntate Namnetensis episcopi, cuius iuri ipsa ecclesia pertinebat.
    Hac causa ex parte Brienni ita determinata, ceperunt dicere iam dicti Rotonenses, quod ex concessione Namnetensium episcoporum, videlicet Airardi1 et Quiriaci2, iam dictam ecclesiam haberent, cuius concessionis, licet testes haberent in terra sua, nulla tamen scripta ostendere poterant. Maioris monasterii monachi suȩ concessionis scripta ostendentes asserebant, Rodonenses monachos nunquam ipsam ecclesiam a praedictis episcopis consecutos fuisse. Cumque hȩc altercatio inter utramque partem diutius verteretur, inspeximus litteras Namnetensis episcopi, quȩ hoc idem asserebant, quod Maioris monasterii monachi firmabant. Rotonenses tamen a proposita allegatione nullatenus desistebant. Et quia ipsius episcopi persona deerat, quȩ hoc probare debuisset, visum es[t] nobis, rem omnem ad ipsius episcopi recordationem referri, ut firmaret, nunquam se ipsam ecclesiam Rotonensibus monachis concessisse ante quam monachis Maioris monasterii tradidisset illam. Et ideo hoc negotium legato nostro, Pisano videlicet episcopo3, commisimus, qui noster carissimus filius et de sinu Romanȩ ecclesiȩ probatur existere. Qui ad partes illas venturus ex nostra deliberatione causam illam et litigium determinaret, ut Namnetensis episcopus per suum idoneum legatum sacramento firmaret hoc, quod de ipsa ecclesia superius dictum est.
    Hoc autem sacramentum hoc modo procedat : « Ego Quiriacus, Namnetensis episcopus, ecclesiam sancti Salvatoris, sitam loco quod vocatur Bairiacus, non tradidi Rodonensis monasterii monachis, nec Airardus, antecessor meus, me sciente, antequam monachis Maioris monasterii sancti Martini ipsa ecclesia per me vel meum antecessorem concessa fuisset ».

  •  
    1. Airardus, Bischof von Nantes, 1049–1052.
  •  
    2. Quiriacus II, Bischof von Nantes, 1052–1079.
  •  
    3. Guido II (Rico), Bischof von Pisa, 1061–1076.

Informations

Document

Thomas Girard (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148719 (aposcripta-8298), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148719 (mise à jour : 03/06/2020).