« aposcripta-6287 »


Description

  •  
    Grégoire X (1271-1276)

  •  
    Le cardinal de Sainte-Cécile Simon de Brie, légat du Siège apostolique

  •  
    XIIII kalendas septembris, anno tercio

  •  
    1274/08/19

  •  
    Lyon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Simoni, tituli s. Caeciliae presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, mandat ut per Leodiensem et Cameracensem in ea parte quae est extra regnum Franciae, necnon Tullensem, Virdunensem et Metensem civitates et dioceses certas colligat pecuniarum summas Philippo, regi Francorum, exhibendas [Guiraud].

  •  
    [Autre copie médiévale] F1. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Baluze 389, n. 397 [en ligne]. Copie dans un acte de l'archevêque de Rouen daté du 11 novembre 1279.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 37, n. 23, fol. 186.
  •  
    [Autre copie médiévale] F2. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Baluze 389, n. 398 [en ligne]. Copie dans un acte de l'archevêque de Narbonne daté du 2 février 1280.
  •  
    [Autre copie médiévale] F3. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Baluze 389, n. 399 [en ligne]. Copie dans un second exemplaire de les lettres de l'archevêque de Narbonne datées du 2 février 1280.

  •  
    Ici reprise de celle, partielle, de Jean Guiraud, Registre de Grégoire X, n. 500. A refaire à partir des copies de Baluze.

  •  
    Eidem legato.
    Cum te ad regnum Francie pro negotio Terre sancte commisso tibi in eo ac tota civitate et diocesi Lugdunensi plene legationis officio destinemus, discretioni tue de qua indubitatam fidem gerimus per apostolica scripta mandamus quatenus decimam omnium reddituum et proventuum ecclesiasticorum regni Francie et vicesimam reddituum et proventuum eorundem per Leodiensem et Cameracensem in ea parte que est extra regnum ipsum, necnon Tullensem, Virdunensem et Metensem civitates et dioceses per felicis recordationis Clementem papam, predecessorem nostrum, inclite memorie L[udovico], regi Francorum, concessam ad opus et subsidium dicte terre, necnon centesimam eorundem reddituum et proventuum pro eodem subsidio ibidem indictam, omnia quoque ipsius Terre subsidio, eodem rege vivente, relicta, et alias obventiones quascunque tunc inibi eidem subsidio deputatas, pro ea parte que hactenus collecta non extitit, cetera quoque legata et obventiones post ipsius regis obitum in eodem regno relicta et hujusmodi deputata subsidio, per te vel alium fideliter colligas et per alios collecta et nondum reddita tibi assignari facias ac seorsum et signanter, prout videris expedire, cum integritate deponas. Contradictores, etc. Invocato —. Non obstante si venerabili fratri nostro .. episcopo Ebroicensi, et dilecto filio .. abbati monasterii s. Dionisii in Francia vel aliis quibuscunque predictorum collectio per sedem apostolicam vel ejus legatos forsitan est concessa seu si aliquibus ...
    Datum Lugduni, XIIII kalendas septembris, pontificatus nostri anno tercio.

  •  
    Inconnue de Potthast (12 lettres répertoriées à cette date, n. 20880-20891).

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148701 (aposcripta-6287), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148701 (mise à jour : 31/05/2020).