« aposcripta-7907 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    VI kalendas martii, anno secundo

  •  
    1296/02/25

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    Constitutio de libertate ecclesiastica [Digard].
    Boniface VIII interdit à tout ecclésiastique de payer à l'autorité laïque des subsides, à tout laïque d'en exiger ou d'en recevoir du clergé, sous peine d'excommunication ipso facto [Poupardin].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. Reg. Vat. 48, ep. 12, fol. 163.
  •  
    [Cartulaire] F. Vatican, A.S.V., Reg. Lat. 2115 (cartulaire)

  •  
    Ici reprise de Georges Digard, Les registres de Boniface VIII, n. 1567 (qui date du 24 février 1296).

  •  
    Rymer, Foedera, I/3, p. 156.
  •  
    Bzovius, Annales eccl., a. 1295, § 11, XIII, 1080.
  •  
    Wilkins, Concilia, II, 223.

  •  
    Potthast, Regesta Pontificum Romanorum, n. 24291 [en ligne].
  •  
    René Poupardin, Cartulaire de Saint-Vincent de Laon. Analyses et pièces inédites, Paris, 1902 (et Mém. soc. d'hist. de Paris, 29, 1902, p. 173-268), n. 52, p. 87 (datée du 24 février 1296), d'après F.

  •  
    Georges Digard, Philippe le Bel et le Saint-Siègede 1285 à 1304, Paris : Sirey, 1936.

  •  
    Ad perpetuam rei memoriam.
    Clericis laicos infestos opido tradit antiquitas, quod et presentium experimenta temporum manifeste declarant, dum, suis finibus non contenti nituntur in vetitum, ad illicita frena relaxant nec prudenter attendunt quama sit eis in clericos ecclesiasticasve personas et bona interdicta potestas, ecclesiarum prelatis, ecclesiis ecclesiasticisque personis regularibus et secularibus imponunt onera gravia ipsosque talliant et collectas imponunt, ab ipsis suorum proventuum vel bonorum dimidiam decimam seu vicesimam vel quamvis aliam portionem aut quotam exigunt et extorquent eosque moliuntur multifarie subicere servituti sueque submittere ditioni, et, quod dolenter referimus, nonnulli ecclesiarum prelati ecclesiasticeque persone, trepidantes, ubi trepidandum non est, transitoriam pacem querentes, plus timentes majestatem temporalem offendere quam eternam, talium abusibus non tam temerarie quam improvide acquiescunt, Sedis apostolice auctoritate seu licentia non obtenta.
    Nos igitur, talibus iniquis actibus obviare volentes, de fratrum nostrorum consilio, apostolica auctoritate statuimus quod quicunque prelati ecclesiasticeque persone religiose vel seculares, quorumcunque ordinum, conditionis seu statuum, collectas vel tallias, decimam, vicesimam seu centesimam suorum et ecclesiarum proventuum vel bonorum laicis solverint vel promiserint vel se soluturos consenserint aut quanvis aliam quantitatem, portionem aut quotam ipsorum proventuum vel bonorum, extimationis vel valoris ipsorum, sub adjutorii, mutui, subventionis, subsidii vel doni nomine, seu quovis alio titulo, modo vel quesito colore, absque auctoritate sedis ejusdem, necnon imperatores, reges seu principes, duces, comites vel barones, potestates, capitanei, officiales vel rectores, quocunque nomine censeantur, civitatum, castrorum seu quorumcunque locorum constitutorum ubilibet et quivis alius cujuscunque preminentie, conditionis et status, qui talia imposueruntb, exegerint vel receperint aut apud edes sacras deposita ecclesiarum vel ecclesiasticarum personarum ubilibet arestaverint, sasiverint seu occupare presumpserint, vel arestari, sasiri aut ocupari mandaverint aut occupata, sasita seu arestata receperint, necnon omnes qui scienter in predictis dederint auxilium, consilium vel favorem, publice vel oculte, eo ipso sententiam excommunicationis incurrant. Universitates quoque que in hiis culpabiles fuerint ecclesiastico supponimus interdicto, prelatis et personis ecclesiasticis supradictis in virtute obedientie et sub depositionis pena districte mandantes ut talibus absque expressa licentia dicte sedis nullatenus acquiescant, quodque pretextu cujuscunque oblationis, promissionis et concessionis factarum hactenus vel faciendarum inantea, priusquam hujusmodi constitutio, prohibitio seu preceptum ad notitiam ipsorum pervenerint, nichil solvant nec supradicti seculares quoquo modo recipiant, et si solverint vel predicti receperint, in excommunicationis sententiam incidant ipso facto.
    A supradictis autem excommunicationum et interdicti sententiis nullus absolvi valeat preterquam in mortis articulo absque sedis apostolice auctoritate et licentia spetiali, cum nostre intentionis existat tam horrendum secularium potestatum abusum nullatenus sub dissimulatione transire, nonobstantibus quibuscunque privilegiis sub quibuscunque tenoribus, formis seu modis aut verborum conceptione concessis imperatoribus, regibus et aliis supradictis, que contra premissa in nullo volumus alicui vel aliquibus suffragari.
    Nulli ergo etc., nostre constitutionis, prohibitionis seu precepti etc.
    Datum Rome, apud Sanctum Petrum, VI kalendas martii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    (a) sic pour quod.
  •  
    (b) sic pour imposuerint.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 148293 (aposcripta-7907), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/148293 (mise à jour : 15/06/2020).