« aposcripta-7421 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le frère Raymond, dit Abraham, de l'ordre des frères Mineurs

  •  
    idibus augusti, anno secundo

  •  
    1266/08/13

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Mandat Raymundo dicto Abram, ut Johanni de Crusolis, civi Montispessulani, qui cum tertium decimum annum ageret, religionem ingredi promiserat, si stare nolit promissis, facultatem matrimonium contrahendi tribuat [Jordan].
    Clemens IV. an den Franziskanerbruder R[aymundus], genannt Abraa : gebietet ihm, Iohannes de Crusolis, Bürger von Montpellier, der als Kind in den Franziskanerorden eingetreten sei, nun aber heiraten wolle, nach Prüfung seiner Gesinnung freizugeben [Thumser].

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. 43 (IV id. aug.).
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 240, fol. 43.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. 63.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. 241, fol. 48v (Dat. Viterbii etc.).

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 243.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 370, col. 395 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19799 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1112, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Mathias Thumser, « Zur Überlieferungsgeschichte der Briefe Clemens'IV. (1265-1268) », Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 51/1, 1995, p. 115-168.

  •  
    Dilecto filio fratri R[aymundo] dicto Abraam de ordine Fratrum Minorum.
    Sua nobis dilectus filius Iohannes de Crusolis civis Montis Pesulani insinuatione monstravit, quod, cum tertium decimum annum vel circiter ageret quarto decimo non expleto, in duorum tui ordinis fratrum manibus sine voto promisit, quod eorum religionem intraret, ad quam animum suum non applicans eam postmodum non intravit nunc aspirans ad copulam coniugalem, sed, ne dubius se exponat discrimini, petiit a nobis humiliter ab huiusmodi laqueis ambiguitatis absolvi.
    Sane, licet vix sit intelligibile, quod promissionem huiusmodi fecerit sine voto, nisi forsitan aut precipiti mentis impetu aut iocose huiusmodi verba protulerit, que ex certa et provida intentione prolata proferentem efficaciter obligarent, quia tamen etatis legitime ad vovendum minime videbatur, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus conscientiam eius diligenter examinans, si narratis veritas suffragatur, salutaribus monitis, non sermonibus illectivis inducas eundem, ut intret ordinem memoratum vel alium, si ad hoc suum potest animum informare. Alioquin eum sue libertati committens des ei in foro penitentie licet nullis super hoc litteris dandis licentiam matrimonium licite contrahendi, nisi forsan ex eiusdem confessione tibi constiterit, quod post XIIII annum impletum in primo proposito adeo se firmaverit, ut, quod prime promissioni deerat, ratihabitio solidaverit subsecuta.
    Datum Viterbii, idibus augusti, anno II.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147799 (aposcripta-7421), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147799 (mise à jour : 21/02/2020).