« aposcripta-7420 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'évêque d'Orvieto

  •  
    idibus augusti, anno secundo

  •  
    1266/08/13

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Ad honorem Virginis Marie, in instanti festo Assumptionis et per dies octo sequentes, sententiam interdicti in Urbevetanos latam suspendit, arctius ex tunc observandam nisi emendaverint [Jordan].
    Clemens IV. an Bischof (Giacomo Maltraga) von Orvieto : gebietet ihm, die Einhaltung des Interdikts über die Stadt, das er für Mariä Himmelfahrt und die Woche danach aufheben wolle, zu beachten, falls dort den päpstlichen Anordnungen nicht Genüge geleistet werde [Thumser].

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. 43.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 239, fol. 43.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. 63.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. 240, fol. 48 (Dat. etc.).

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 242.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 369, col. 394 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19798 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1111, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Mathias Thumser, « Zur Überlieferungsgeschichte der Briefe Clemens'IV. (1265-1268) », Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 51/1, 1995, p. 115-168.

  •  
    Episcopo Urbevetano.
    Quanto cives Urbevetani a transactis retro longe temporibus apostolice sedi fidelius adheserunt, tanto gravius ferimus, cum a via veritatis exorbitant et ad nostra mandata salubria suos nolunt errores corrigere, sed presumpta quadam audacia volunt improvide defensare.
    Sane, licet ex eo, quod statuta quedam ediderant in ecclesiastice preiudicium libertatis, multi ex eis excommunicationis sententia sint ligati et nichilominus ex causis aliis supposita civitas ecclesiastico fuerit interdicto nec citati curaverint satisfacere, quod dolentes referimus, salutis proprie contemptores, nos tamen nichilominus eos favore prosequi non cessavimus apostolico, sed ad pacem dandam eisdem et concives eorum de domo carceris educendos1 damus et dedimus opem et operam efficacem.
    Verum, ut cumulata gratia revelet oculos eorundem matris et virginis meritis gloriose, quam, cum essemus inibi in minori officio constituti, per eos vidimus exterioribus saltem obsequiis honorari, ad honorem eiusdem in instanti festo Assumptionis ipsius et per dies VIII sequentes dictum suspendimus interdictum fraternitati tue per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandantes, quatenus, nisi interim nostris satisfecerint beneplacitis et de hoc tibi per litteras nostras constiterit, dictum extunc interdictum observes et ab omnibus facias artius observari eis aperte denuntians, quod, si in sua perstiterint contumacia, contra eos spiritualiter et temporaliter gravius procedemus.
    Datum Viterbii, idibus augusti, anno II.

  •  
    1. Isai. 42,7.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147798 (aposcripta-7420), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147798 (mise à jour : 21/02/2020).