« aposcripta-7419 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le patriarche de Jérusalem, les précepteurs des ordres de l'Hôpital et du Temple et le sénéchal du royaume de Jérusalem, Geoffroy de Sergines

  •  
    II idus augusti, anno secundo

  •  
    1266/08/12

  •  
    Viterbe

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Consolatur eos de irruptione Soldani Babilonie eisque auxilium promittit. « Ecce regni Sicilie tam preclaro negotio consummato, excreverunt Francorum animi ad Terre [Sancte] subsidium animati... Ecce de Germanie partibus Luceburgensis et Juliaci comites, Leodiensis episcopus et barones quamplures crucis signum vivifice suis humeris impresserunt. Crux predicatur in Anglia » [Jordan].
    Clemens IV. an Patriarch [Guillelmus] von Jerusalem, die Hochmeister des Hospitaliter- und des Templerordens und Gaufridus de Sarginis, Seneschall des Königreichs Jerusalem : tröstet sie angesichts eines Einfalls des Sultans (Baibar von Ägypten) und verspricht ihnen baldige Hilfe [Thumser].

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. 42v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 238, fol. 42v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. 62v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. 239, fol. 48 (Dat. Viterbii etc.).

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 241.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 367, col. 392 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19795 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1110, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Mathias Thumser, « Zur Überlieferungsgeschichte der Briefe Clemens'IV. (1265-1268) », Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 51/1, 1995, p. 115-168.

  •  
    Venerabili fratri patriarche Ierosolimitano et dilectis filiis Hospitalis et Templi preceptoribus ac viro nobili Gaufrido de Sarginis regni Ierosolimitani senescallo.
    Succensa velut ignis impietas persecutoris ecclesie crudelissimi, soldani videlicet Babilonie, prout nobis epistole vestre series patefecit, oportuna tempora non observans conflatis viribus fines improvisus intravit et tamquam rete iaciens in incertum, dum nescitur, quem sue nequitie finem prestituat, multos timore concutit et omnes onerat expensis gravibus pro locorum custodia, quibus est merito tam gravis multitudinis formidandus adventus. Sane, licet post vestras querimonias totiens inculcatas et spem datam subsidii celeris consolatores dicamur forsitan onerosi1, tacere tamen non possumus veritatem nec per singula momenta facere, que temporum et locorum dispositor iuxta leges singulis inditas posuit in successu, quo fit, ut eorum in tristitia nonnumquam impediant vel suspendant promptas et fervidas suorum fidelium voluntates. Ecce regni Sicilie tam preclaro negotio iuxta Dei beneplacitum consummato excreverunt Francorum animi et ad Terre Sancte subsidium animati parant se ad procinctum itineris incessanter. Ecce de Germanie partibus Luceburgensis et Iuliaci comites, Leodiensis episcopus et barones quamplures crucis signum vivifice suis humeris impresserunt. Ecce crux predicatur in Anglia, et speratur magnum subsidium ex eadem. Quid igitur facient, cum rumores audierint tam infaustos? Quos utique significamus eisdem, ut tempora sibi prestituta preveniant et ad dilecti filii nostri S[imonis] tituli sancte Cecilie presbyteri cardinalis, apostolice Sedis legati monita et mandata mare transeant tempestive et periculis obvient imminentibus, ne neglecta, quod absit, incendia vires sumant2. Profecto credimus homines tanti sanguinis, tanti zeli, quos parentum exempla provocant, quos perurget assidua predicatio, quos impellit ipsa necessitas, sic sublatis more dispendiis animandos, ut ad eius redimendas iniurias properent, cuius sanguine sunt redempti. Quocirca sinceritatem vestram hortandam duximus et attente monendam, quatenus recogitantes eum, qui pro nobis tot et tanta sustinuit, non fatigemini deficientibus animis, sed de celo pariter et de terra prestolantes auxilium stetis viriliter contra hostes sperantes firmiter et absque dubitatione tenentes, quod exurget a sompno desidie populus cismarinus, qui et vobis feliciter aggregatus non solum acquisita tuebitur, sed etiam reddere poterit, que dudum amissa fuerant cultui christiano.
    Datum Viterbii, II idus augusti, anno II.

  •  
    1. Iob 16,2.
  •  
    2. Hor. epist. 1,18,85.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147797 (aposcripta-7419), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147797 (mise à jour : 21/02/2020).