« aposcripta-7418 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le roi d'Aragon Jacques Ier
  •  
    Le fils du roi d'Aragon, l'infant Jacques

  •  
    III idus augusti, anno secundo

  •  
    1266/08/11

  •  
    Viterbe

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Respondet [Jacobo] regi Aragonum de matrimonio contrahendo inter Jacobum ejus filium, et filiam bone memorie comitis Sabaudie [Jordan].
    Clemens IV. an König [Jakob I.] von Aragón : befürwortet die in Betracht gezogene Ehe-schließung zwischen seinem Sohn Jakob und einer Tochter des Grafen von Savoyen, gibt aber zu bedenken, daß sich eine Herrschaftsnachfolge Aragóns in Savoyen schwierig gestalten würde. – Mit entsprechender Formulierung an seinen Sohn Jakob [Thumser].

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. 42v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 237, fol. 42v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. 62.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. 238, fol. 47v (Dat. Viterbii etc.).

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 240.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 365, col. 391 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19793-19794 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1109, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Mathias Thumser, « Zur Überlieferungsgeschichte der Briefe Clemens'IV. (1265-1268) », Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 51/1, 1995, p. 115-168.

  •  
    Carissimo in Christo filio regi Aragonum illustri.
    Si serenitati tue placet in arduis apostolicam Sedem consulere, quod et utinam hactenus placuisset, tuam in hoc prudentiam plurimum commendamus. Per illam enim, que te sincere diligit, plenius dirigeris nec errare poteris in iudicio, quod eius fuerit assensu firmatum. Sane super matrimonio, de quo consulis, inter dilectum filium Iacobum natum tuum et dilectam filiam natam bone memorie comitis Sabaudie contrahendo nichil aliud tibi possumus respondere, nisi quod, si condicio personarum attenditur, domus Sabaudie nobilis et antiqua mulieres produxit electas, que diversis iam regibus placuerunt. Et, si ad hoc tuos verteris oculos, nichil invenies, si persona placuerit, quod tibi debeat displicere. Genus enim illud viros et habuit strenuos et nunc habet et ad terras finitimas et remotas suos palmites iam extendit. Verum, si requiris consilium, an ius habeat in comitatu puella, scire vel dicere precise non possumus, cum iura feudorum partim ex imperialibus legibus partim ex terrarum consuetudine in locis diversis a successione huiusmodi mulieres excludant, sed, ut factum attendamus ad verum, secure dicimus, quod, etiamsi ius habeat, nisi forsan ex pacto ingressus pacificus tuo daretur filio, longus esset tractus iudicii et executio difficilior, quam si manu velles armata prosequi, duos expenderes comitatus et finem non attingeres peroptatum. Hoc igitur videat, hoc discutiat tam tua quam filii circumspectio, an circumscripto penitus comitatu, si pacifice obtineri non possit, dos tibi placeat, que offertur, quam si ambo duxeritis acceptandam et persona conveniens invenitur, non occurrit in ceteris, quod debeat reprobari. Quod si dos non placuerit, nosti satis, quod ex causa huiusmodi incompleta coniugia pluries remanserunt.
    Datum Viterbii, III Idus Augusti, anno II.

    In eadem forma Iacobo filio eius, verbis competenter mutatis.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147796 (aposcripta-7418), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147796 (mise à jour : 21/02/2020).