« aposcripta-7417 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Les cardinaux-diacres de San Nicola in carcere Tulliano, Giovanni, et de Santa Maria in Porticu Matteo

  •  
    nonis augusti, anno secundo

  •  
    1266/08/05

  •  
    Viterbe

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Petit ab J[ohanne], Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, et M[atheo], Sancte Marie in Porticu diaconis cardinalibus consilium, an ecclesie Toletane Sancius, regis Aragonum filius, sit preficiendus. « Sane cum venerabilis frater noster Silvensis episcopus remearet ad propria, dictum Sancium extra regnum Castelle ad nostram presentiam properantem invenit, et de mandato... regis Castelle illustris per litteras, quas et nobis exhibuit, sibi facto, ad nos rediit cum eodem ». De eodem Sancio litteras fratris R. de Pennaforti cardinalibus infrascriptis mittit [Jordan].
    Clemens IV. an [Giangaetano Orsini], Kardinaldiakon von San Nicola in Carcere Tulliano, und M[atteo Rosso Orsini], Kardinaldiakon von Santa Maria in Porticu : bittet sie um Rat, ob er Sancho, den Sohn König [Jakobs I.] von Aragón, trotz seines jungen Alters zum Erzbischof von Toledo erheben solle [Thumser].

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. 42v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 236, fol. 42.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. 62.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. 237, fol. 47v (sans date).

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 239.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 363, col. 389 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19789 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1108, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Mathias Thumser, « Zur Überlieferungsgeschichte der Briefe Clemens'IV. (1265-1268) », Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 51/1, 1995, p. 115-168.

  •  
    Dilectis filiis I[ohanni] sancti Nicholai in Carcere Tulliano et M[atheo] sancte Marie in Porticu diaconis cardinalibus.
    A vestra non credimus excidisse memoria, quod, cum olim de provisione ecclesie Toletane vestra et fratrum aliorum nostrorum audivissemus consilia et aliquorum inclinarentur animi ad dilectum filium Sancium natum regis illustris Aragonum eidem preficiendum ecclesie multeque alie nominate persone, nos tandem negotium in suspenso dimisimus nec causam expressimus suspensionis huiusmodi, sed habet hoc veritas Deo nota, quod dictum Sancium non vocavimus, sed interim, sicut potuimus, inquisivimus et statum et staturam ipsius nec non scientiam atque mores.
    Sane, cum venerabilis frater noster Silvensis episcopus remearet ad propria, dictum Sancium extra regnum Castelle ad nostram presentiam properantem invenit et de mandato carissimi in Christo filii nostri regis Castelle illustris per litteras, quas et nobis exhibuit, sibi facto ad nos rediit cum eodem. Licet autem de bonis eius condicionibus, quarum alique se oculis exhibent, laudabile testimonium receperimus de eodem, quia tamen multos trahere poterat specialis affectio, multos retrahere timor sublimium personarum, omissis ceteris litteras vobis mittimus dilecti filii fratris R[aymundi] de Penna Forti presentibus interclusas, quibus fides sincerior, in quantum se vires earum porrigunt, videretur habenda.
    Verum magnus est in iuvene defectus etatis, quamvis magna sit moles corporis et venusta. Ordinate loquitur et grammatice, sed non attingit illam scientiam quam exigeret dignitas de qua agitur. Suffragatur honestas in moribus et exterior gravitas, que magis grandevum quam iuvenem representat, ut a primeva videatur etate nostra vestigia comitatus.
    Auditis igitur fratrum quos habemus nobiscum consiliis, vestra duximus requirenda discretioni vestre, per apostolica scripta mandantes quatenus per latorem presentium rescribatis quid nobis consulatis agendum, an scilicet dispensative providendum de illo an eo dimisso ad alium et ad quem vestros oculos dirigatis. Instant enim canonici eiusdem ecclesie discordes in aliis, sed in hoc concordantes, quod in omnem casum expedit ecclesie consuli vel hoc modo vel alio, que a rege Castelle miserabiliter conculcatur.
    Datum Viterbii, nonis augusti, anno II.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147795 (aposcripta-7417), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147795 (mise à jour : 21/02/2020).