« aposcripta-7416 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Le cardinal-évêque d'Albano Raoul, légat du Siège apostolique

  •  
    IIII nonas augusti, anno secundo

  •  
    1266/08/02

  •  
    Viterbe

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Hortatur [Radulphum] episcopum Albanensem, ut in Sicilie legatione perseveret, eique nunciat, Petrum Cambellanum ad [Carolum] regem Sicilie redire, et Sancium filium regis Aragonum advenisse. « Die Jovis instante illustris viri imperatoris Constantinopolitani prestolamur adventum » [Jordan].
    Clemens IV. an R(aoul Grosparmi,) Kardinalbischof von Albano, apostolischer Legat: lehnt seine Bitte ab, von der Legation im Königreich Sizilien zurückkehren zu dürfen; unterrichtet ihn, daß er Pierre le Chambellan zu König (Karl I.) von Sizilien geschickt habe; Sancho, der Sohn König (Jakobs I.) von Aragón, sei bei ihm eingetroffen, Kaiser (Balduin II.) von Konstantinopel werde erwartet [Thumser].

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. 42.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 235, fol. 42.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. 61v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. 236, fol. 47 (sans date).

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 238.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 361, col. 388 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19782 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1107, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Mathias Thumser, « Zur Überlieferungsgeschichte der Briefe Clemens'IV. (1265-1268) », Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 51/1, 1995, p. 115-168.

  •  
    R[adulfo] episcopo Albanensi, apostolice Sedis legato.
    Quamvis tuis compatiamur laboribus et inviti tua presentia careamus, quia tamen nec regnum Sicilie multis subiectum defectibus sine legato relinquere possumus nec raptorem expedit tibi substitui, tuis precibus condescendere nostreque consolationi consulere non valemus. Porta igitur propter Christum angustias, labores sustine nec deficienti animo fatigeris, qui necdum usque ad sanguinem restitisti1. Quod si de personarum, quas credis ad onera necessarias, paucitate conquereris, assume, quos volueris et idoneos esse credideris sapientia, fide, fama.
    Nec turberis si, dum uni vacas negotio, aliqua suspenduntur. Nec enim a te Deus opus requirit miraculi, quod habet fieri in instanti, sed successivis operibus te astrinxit. Nec te reum putaveris, dum vel utiliter unum agis, qui non omnia simul potes. Confortare in Domino, qui tibi astitit et assistit nec in tempore malo te deseret vacillantem consilio muniens et auxilio roborans laborantem.
    Demum iuxta nostrum consilium redit ad carissimum in Christo filium nostrum regem Sicilie illustrem dilectus filius Petrus Cambellanus probaturus iterum, quod probavit. Et, si litus arare se viderit, credimus, quod in Franciam revertetur. Ecce venit ad nostram presentiam dilectus filius Sancius filius illustris regis Aragonum valde bene compositus et in nostris ac fratrum nostrorum oculis gratiosus. Die Iovis instante illustris viri imperatoris Constantinopolitani prestolamur adventum.
    Datum Viterbii, IIII nonas augusti, anno II.

  •  
    1. Hebr. 12,3–4.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147794 (aposcripta-7416), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147794 (mise à jour : 22/02/2020).