« aposcripta-7392 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'évêque de Vicence

  •  
    X kalendas julii, anno secundo

  •  
    1266/06/22

  •  
    Viterbe

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Hortatur eum, ut in episcopatu perseveret, gratiasque ei agit de libro sibi misso [Jordan].
    Clemens IV. an (Bartholomäus von Breganze), Bischof von Vicenza: fordert ihn auf, sein Amt gegen alle Widerstände weiterzuführen; dankt ihm für die Übersendung eines Buches [Thumser].

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. 39.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 211, fol. 38v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. 56.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. 212, fol. 43v (Dat. etc.).

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 213.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 318, col. 358 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19709 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1082, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Mathias Thumser, « Zur Überlieferungsgeschichte der Briefe Clemens'IV. (1265-1268) », Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 51/1, 1995, p. 115-168.

  •  
    Episcopo Vincentino.
    Consideratis omnibus, que scripsisti, prout in te varie sibi cogitationes succedunt et in diversa mens rapitur, consultius tibi credimus inter maris elationes mirabiles1 fluctuanti inundationes eius quasi lac sugere2 et de celo auxilium prestolari quam dimisso navis regimine eam ventis exponere cum tuorum discrimine subiectorum, nec nos movet, quod interdum tuo iudicio litus aras3, dum auditoribus predicas obstinatis. Huiusmodi quidem sermonis veritas ab illa parabola multum discrepat, que profectum extollit seminis etiam inscio seminante crescentis4. Sic et debes presumere, quod et proficit sermo tuus, cum eundem quandoque iudicas otiosum, qui tamen, etsi in aliis non proficeret, tibi saltem fructum salutis acquirit, dum, quod tuum est, faciens mereris premium de contingentibus nil omittens.
    Librum vero, quem nobis misisti, letanter recepimus. Magne quidem instructionis est nobis, nec quicquam gratius mittere potuisti. Hanc enim ab olim gratiam contulit nobis Dominus, ut semper discere voluerimus, semper nobis accepta fuerit eruditio sapientum. Demum secretum tuum legimus, quod non credimus publicandum, nisi forsan alicui vel aliquibus id pro certo crederes profuturum vel in mortis articulo vel in vita. Vel, si publice crederes expedire, iuxta Moysi et Iohannis exemplum de te caute quasi de alio loquereris. Carus es nobis, et parati ad ea, que tibi prosint et placeant, nos tuis orationibus commendamus.
    Datum Viterbii, X Kalendas Iulii, anno II.

  •  
    1. Ps. (G) 92,4.
  •  
    2. Deut. 33,19.
  •  
    3. Ov. epist. 5,116.
  •  
    4. Marc. 4,26–27.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147770 (aposcripta-7392), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147770 (mise à jour : 20/02/2020).