« aposcripta-7390 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'évêque de Beauvais

  •  
    X kalendas julii, anno secundo

  •  
    1266/06/22

  •  
    Viterbe

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Episcopo Belvacensi respondet, se eum minime gravavisse, pro duabus personis preces porrigendo. « Sane venit et rediit per nos ille gloriosus exercitus [scil. Caroli regis Sicilie]... et si factum diligenter attenderes, deberes potius admirari, quod centum prebendas in diversis ecclesiis cum litteris urgentissimis ad petitionem non dedimus redeuntium, quam quod tibi preces porreximus pro duobus ». Gratias agit de collata nepoti suo prebenda. Ejus ecclesie pressuris et querelis, quas Parisiensis archidiaconus et Jacobus Belvacensis canonicus obtulerunt, remedium apponere promittit [Jordan].
    Clemens IV. an Bischof (Guillelmus de Grez) von Beauvais : weist seine Beschwerde zurück, daß er über Gebühr in die Ämterbesetzungen an seiner Kirche eingegriffen habe [Thumser].

  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R1. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 30, fol. 38v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R2. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 33, ep. 209, fol. 38v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R3. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 34, fol. 55v.
  •  
    [Formulaire, collection de lettres médiévale] R4. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 35, ep. 210, fol. 43 (sans date).

  •  
    Ici reprise de Mathias Thumser, Die Briefe Papst Clemens’ IV. (1265–1268), Vorläufige Edition, MGH, 2015, n. 211.

  •  
    Edmond Martène, Ursin Durand, Thesaurus novus anecdotorum, Paris, 1717, II, n. 316, col. 357 [en ligne].

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 19706 [en ligne].
  •  
    Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268), Paris, 1893-1945, n. 1080, d’après R1, R2, R3 et R4.

  •  
    Mathias Thumser, « Zur Überlieferungsgeschichte der Briefe Clemens'IV. (1265-1268) », Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters, 51/1, 1995, p. 115-168.

  •  
    Episcopo Belvacensi.
    Tue litteras fraternitatis accepimus genus mirabile querimonie continentes, tamquam te gravaverimus pro personis preces aliquibus porrigendo nudas prorsus et simplices, cum nec unam in tua ecclesia prebendam dederimus nec litteras monitorias vel executorias pro eadem. Sane venit et rediit per nos ille gloriosus exercitus, quem sic Dominus honoravit, ut elatam ad nubes superbiam hostis publici in eorum manu prosterneret in momento, et, si factum diligenter attenderes, deberes potius admirari, quod centum prebendas in diversis ecclesiis cum litteris urgentissimis ad petitionem non dedimus redeuntium, quam quod tibi preces porreximus pro duobus. Fateris nichilominus, quod dedisti principibus, et de rogante conquereris, qui suum a te postulat et non tuum. Non sic tecum, ut credimus, in hoc casu nostri predecessores egissent, non sic aget fortasse successor, sed moris est multis portare levius ex imperio procedentes quam in sua simplicitate benivola precibus insistentes, quamquam eas condiciones tacite committentur, si persona videlicet, pro qua fuerit, id meruit, si ecclesie id exposcit utilitas, si ius alterius non offenditur, si profecto melioris provisio non tardatur. Verum de prebenda nostro, ut asseris, collata nepoti fixum habeas, quod de nostra factum non extitit conscientia, quod si facere legato placuit, ut et licuit, res non magni favoris extitit, si luctari contra iustitiam voluisti, sed id ipsum, ne parvipendere videamur, gratiarum prosequimur actione.
    Ceterum tuas et tue pressuras ecclesie quas scripsisti, quarum aliquas dudum novimus, diligenter evolvimus et querelis generalibus expeditis quas nobis dilectus filius archidiaconus Parisiensis et Iacobus Belvacensis canonicus obtulerunt, super illis, que tuam singulariter tangunt et angunt ecclesiam, de fratrum nostrorum consilio omne remedium, quod honeste poterimus, apponemus.
    Datum Viterbii, X kalendas iulii, anno II.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147768 (aposcripta-7390), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147768 (mise à jour : 20/02/2020).