« aposcripta-7363 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    L'évêque du Puy et l'obédiencier de Saint-Just de Lyon

  •  
    IV idus januarii, anno VIII

  •  
    1251/01/10

  •  
    Lyon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Innocent [IV].

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Lyon, Archives départementales et métropolitaines du Rhône, 11 H 39. Original bullé sur fils de chanvre. Sur le repli en bas à droite : « v ».

  •  
    Xavier Hélary pour APOSCRIPTA, 19 février 2020.

  •  

    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .. episcopo Aniciensi et dilecto filio .. obedientiario Sancti Justi Lugdunensis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Que in ecclesiis pro animarum salute et cultus contemplatione divini prelatorum providentia statuuntur non indigne debent apostolici muniminis robore communiri.
    Sane lecta coram nobis petitio dilectorum filiorum .. prioris et conventus monasterii Sancti Romani de Podio, Lugdunensis diocesis, pertinentis ad Athanacensem monasterium, continebat quod cum bone memorie Rainaldus, archiepiscopus Lugdunensis, ad eorum ecclesiam Sancti Thome monialium impensurus in ea visitationis officium accessisset, inter que inibi statuit salubria et honesta quod eadem ecclesia perpetuo conventualis existat, in qua prior et priorissa ac certus personarum numerus habeatur provide ordinavit, prout in ipsius archiepiscopi super hoc confectis litteris plenius continetur.
    Nos itaque, ipsorum devotis supplicationibus benignius annuentes, quod ab eodem archiepiscopo provide factum extitit in hac parte gratum et ratum habentes, id auctoritate apostolica duximus confirmandum. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus dictos priorem et conventum non permittatis super hiis contra nostre confirmationis tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores hujusmodi per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Quod si non ambo hiis exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nichilominus exequatur.
    Datum Lugduni, III nonas januarii, pontificatus nostri anno octavo.

  •  
    Absente des registres (3 lettres enregistrées à cette date). Inconnue de Potthast (aucune lettre recensée à cette date).

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 147741 (aposcripta-7363), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/147741 (mise à jour : 19/02/2020).