« aposcripta-6198 »


Description

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    L'abbé et la communauté de San Michele della Chiusa, diocèse de Turin

  •  
    XV kalendas maii, anno sexto

  •  
    1196/04/17

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III verwilligt dem Kloster San Michele della Chiusa (D. Torino), dass niemand ohne Zustimmung des Konvents etwas aus dessen Sakristei nehmen dürfe.

  •  
    [Copie moderne] F. ITALIE, Turin, Archivio arcivescovile. Abschrift vom 16 Jahrh. des Cart. de St.-Miquel de la Cluse, p. 14.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 479, p. 403.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis abbati et conventui sancti Michaelis de Clusa, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad specialitatem qua ecclesia vestra apostolice Sedi tenetur astricta nos habentes recta consideratione, respectum vestris et eiusdem ecclesie profectibus libenter intendimus, omnem occasionem qua damnificari possit ecclesia ipsa pro posse nostro ab eadem penitus excludi volentes.
    Sub interminatione igitur anathematis districtius inhibemus ne quis dandi, accomodandi vel obligandi seu alio quolibet modo alienandi de armario ecclesie vestre extrahere aliquid absque communi assensu vestro propria temeritate presumat.
    Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc nostre paginam inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
    Datum Laterani, XV kalendas maii, pontificatus nostri anno sexto.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146512 (aposcripta-6198), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146512 (mise à jour : 04/10/2019).