« aposcripta-6188 »


Description

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    L'archevêque de Tarragone et ses suffragants

  •  
    XV kalendas ianuarii, anno undecimo

  •  
    1208/12/18

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Innocenci III ordena a l’arquebisbe de Tarragona i als seus sufraganis reconciliar amb l’Església Duran d’Osca i els seus companys, antics valdesos reconvertits al catolicisme, que fundaren una comunitat coneguda com els Pobres Catòlics, de la qual Duran fou el prior. El papa acompanya la carta amb la professió de fe de Duran d’Osca i els seus companys, una professió molt similar a la de Pere Valdès de c. 11801. També adjunta el text d’aprovació de la comunitat que en la carta següent envia als Pobres Catòlics [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 7, ep. 196, fol. 81v-82.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 44, p. 130-134.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, Romani pontificis libri undecim, París : Franciscus Muguet, 1682, 2 vol., II, n. 196, p. 238-240 [en ligne].
  •  
    Jacques Paul Migne, Patrologie Latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 215, n. 196, col. 1510-1513 [en ligne].
  •  
    Charles Du Plessis D’Argentré, Collectio Iudiciorum de novis erroribus: qui ab initio duodecimi seculi post incarnationem verbi, usque ad annum 1735 in Ecclesia proscripti sunt & notati, París : L. Coffin, 3 vol., 1724-1736, vol. 1, p. 100.
  •  
    Demetrio Mansilla, La documentación pontificia hasta Inocencio III (965-1216), I, Rome : Instituto Español de Historia Eclesiástica (Monumenta Hispaniae Vaticana. Sección Registros), 1955, n. 394, p. 410-414.
  •  
    Giovanni Gonnet, éd., Enchiridion Fontium Valdensium. Recueil critique des sources concernant les Vaudois au Moyen Âge. Du IIIe Concile de Latran au Synode de Chanforan (1179-1532), Torre Pellice, 1958-1998, 2 vol., I, p. 129-136.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3571 [en ligne].
  •  
    Sébastien Barret, Gert Melville, Oboedientia: zu Formen und Grenzen von Macht und Unterordnung im mittelalterlichen Religiosentum, Münster : LIT Verlag, 2005, n. 68, p. 124.
  •  
    Martín Alvira, Pedro el Católico, Rey de Aragón y Conde de Barcelona (1196-1213). Documentos, testimonios y memoria histórica, Saragossa : Institución Fernando el Católico, 6 vol., 2010, vol. 2, doc. 839, p. 919.

  •  

    Archiepiscopo et suffraganeis Terraconensis ecclesie.
    Eius exemplo qui non est Deus dissensionis sed pacis, volens omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, venientes ad apostolicam Sedem dilectos filios Durandum de Osca et socios eius paterna benignitate suscepimus, et ea que nobis, tam pro se quam pro fratribus suis, exponere curaverunt pleno concepimus intellectu. Ex hiis ergo que nobis de articulis fidei et sacramentis Ecclesie diligenter examinati dixerunt cognovimus eos fidem sapere orthodoxam et catholicam astruere veritatem. Ad maiorem tamen expressionem appositis Evangeliis, et scripto confessionis eorum imposito super illa, recepimus ab eis huiusmodi iuramentum :
    « Ego », inquit, « Durandus de Osca inter manus tuas consecratas, summe pontifex domine Innocenti, Deum invoco testem in animam meam quod ita simpliciter et veraciter credo sicut in hoc scripto per omnia continetur, et contrarium nunquam credam, sed contrarium credentibus pro posse resistam. Tibi vero, tanquam beati Petri apostoli successori, et archiepiscopis et episcopis aliisque praelatis in quorum diocesibus vel parochiis commorabor obedientiam et reverentiam exhibebo tam debitam quam devotam ».
    Scriptum autem confessionis est tale :
    « Pateat omnibus fidelibus quod ego Durandus de Osca et Iohannes et Ermengaudus et Bernardus et omnes fratres, nostri corde credimus, fide intelligimus, ore confitemur, et simplicibus verbis affirmamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres personas esse unum Deum, totamque Trinitatem coessentialem et consubstantialem et coeternalem et omnipotentem, et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum, sicut in Credo in Deum, et in Credo in unum Deum, et in Quicunque vult continetur. Patrem quoque et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et dispositorem omnium corporalium et spiritualium, visibilium et invisibilium, corde credimus et ore confitemur. Novi et Veteris Testamenti unum eundemque auctorem credimus esse Deum, qui in Trinitate, ut dictum est, permanens de nihilo cuncta creavit, Iohannemque Baptistam ab ipso missum esse sanctum et iustum, et in utero matris sue Spiritu Sancto repletum. Incarnationem divinitatis non in Patre nec in Spiritu Sancto factam, sed in Filio tantum, corde credimus et ore confitemur ; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, Deus verus ex Patre, esset in humanitate hominis Filius, homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris et animam humanam rationabilem, simul utriusque nature, id est Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Deus cum Patre et Spiritu Sancto, ominium auctor et rector, natus ex virgine Maria vera carnis nativitate, manducavit et bibit, dormivit et fatigatus ex itinere quievit, passus vera carnis sue passione mortuus vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis sue resurrectione et vera anime ad corpus resumptione ; in qua, post quam manducavit et bibit, ascendit in celum, sedet ad dexteram Patris, et in eadem venturus est iudicare vivos et mortuos.
    Corde credimus et ore confitemur unam Ecclesiam, non hereticorum, sed sanctam Romanam catholicam et apostolicam, extra quam neminem salvari credimus. Sacramenta quoque que in ea celebrantur inestimabili atque invisibili virtute Spiritus Sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benivolo animo tanquam a iustissimo amplectimur ; quia non nocet malitia episcopi vel presbyteri neque ad baptismum infantis, neque ad eucharistiam consecrandam, nec ad cetera ecclesiastica officia subditis celebrata.
    Approbamus ergo baptismum infantium, qui, si defuncti fuerint post baptismum ante quam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus ; et in baptismate omnia peccata, tam illud originale peccatum contractum, quam illa que voluntarie commissa sunt, dimitti credimus.
    Confirmationem ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande accipiendam esse censemus.
    Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum corpus et verum sanguinem Domini nostri Ihesu Christi firmiter et indubitanter corde puro credimus et simpliciter verbis fidelibus affirmamus ; in quo nihil a bono maius, nec a malo minus perfici credimus sacerdote ; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus Sancti.
    Unde firmiter credimus et confitemur quod quatumcumque quilibet honestus religiosus sanctus et prudens sit, non potest nec debet eucharistiam consecrare nec altaris sacrificium conficere nisi sit presbyter a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria, scilicet certa persona, idem presbyter ab episcopo, ut prediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa sollempnia verba que a sanctis patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis. Ideo firmiter credimus et fatemur quod quicunque sine precedenti ordinatione episcopali, ut prediximus, credit et contendit se posse sacrificium eucharistie facere, hereticus est, et perditionis Chore et suorum complicum est particeps atque consors, et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus.
    Peccatoribus vere penitentibus veniam concedi a Deo credimus, et eis libentissime communicamus. Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Coniugia carnalia esse contrahenda secundum apostolum non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur ; nec etiam secunda vel ulteriora matrimonia condempnamus. Carnium perceptionem minime culpamus. Non condempnamus iuramentum, immo credimus puro corde quod cum veritate et iudicio et iustitia licitum sit iurare. [De potestate seculari asserimus quod sine peccato mortali potest sanguinis iudicium exercere, dummodo ad inferendam vindictam, non odio, set iudicio, non incaute sed consulte procedat2.] Predicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus ; tamen ex auctoritate vel licentia summi pontificis vel prelatorum permissione illam credimus exercendam.
    In omnibus vero locis ubi manifesti heretici manent, et Deum et fidem sancte Romane Ecclesie abdicant et blasphemant, credimus quod disputando et exhortando modis omnibus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo dominico, veluti Christi et Ecclesie adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire. Ordines vero ecclesiasticos et omne quod in sancta Romana Ecclesia sancitum legitur aut canitur humiliter collaudamus et fideliter veneramur. Diabolum, non per conditionem, sed per arbitrium, malum esse factum credimus. Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam gestamus et non alterius resurrectionem. Iudicium quoque per Ihesum Christum esse futurum, et singulos pro hiis que in hac carne gesserunt recepturos vel penas vel premia firmiter credimus et affirmamus. Helemosinas, sacrificium, ceteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus. Remanentes in seculo et sua possidentes helemosinas et cetera ex rebus suis agentes, precepta Domini servantes salvari fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex precepto Domini credimus clericis persolvendas ».
    Quia vero non solum fides recta, sed bona etiam operatio exigitur ad salutem, quoniam sicut sine fide impossibile est placere Deo, ita fides sine operibus mortua est, propositum quoque conversationis eorum presenti pagine duximus annotandum, cuius tenor est talis :
    « Ad honorem Dei et eius Ecclesie catholice, et ad salutem animarum nostrarum, fidem catholicam per omnia et in omnibus integram et inviolatam corde credere et ore proposuimus confiteri sub magisterio et regimine Romani pontificis permanendo.
    Seculo abrenuntiavimus, et que habebamus, velud a Domino consultum est, pauperibus erogavimus, et pauperes esse decrevimus, ita quod de crastino solliciti esse non curamus, nec aurum nec argentum vel aliquod tale, preter victum et vestitum quotidianum, a quoquam accepturi sumus.
    Consilia evangelica velud precepta servare proposuimus, orationi iuxta horas canonicas septies insistentes, dicendo quindecies Pater noster, insuper Credo in Deum, et Miserere mei Deus et orationes alias.
    Cum autem ex magna parte clerici simus et pene omnes litterati, lectioni, exhortationi, doctrine et disputationi contra omnes errorum sectas decrevimus desudare. Disputationes tamen a doctioribus fratribus in fide catholica comprobatis et instructis in lege Domini dispensentur, ut adversarii catholice et apostolice fidei confundantur. Per honestiores autem et instructiores in lege Domini et in sanctorum Patrum sententiis verbum Domini censuimus proponendum in scola nostra fratribus et amicis, cum prelatorum vero licentia et veneratione debita, per idoneos et instructos in sacra pagina fratres, qui potentes sint in sana doctrina arguere gentem errantem et ad fidem modis omnibus trahere et in gremio sancte Romane Ecclesie revocare.
    Virginitatem vel castimoniam continuam inviolabiliter conservando, duas Quadragesimas et ieiunia secundum ecclesiasticam regulam instituta annis singulis facere proposuimus. Religiosum et modestum habitum ferre decrevimus, qualem consuevimus deportare, calciamentis desuper apertis ita speciali signo compositis et variatis, ut aperte et lucide cognoscamur nos esse, sicut corde, sic et corpore, a Lugdunensibus et nunc et in perpetuum segregatos, nisi reconcilientur catholice unitati.
    Ecclesiastica sacramenta suscipiemus ab episcopis et sacerdotibus in quorum diocesibus vel parochiis commorabimur, et eis obedientiam et reverentiam debitam impendemus.
    Si qui vero secularium in nostro voluerint consilio permanere, consulimus ut exceptis idoneis ad exhortandum et contra hereticos disputandum, ceteri in domibus religiose et ordinate vivendo permaneant, res suas in iustitia et misericordia dispensando, manibus laborando, decimas, primitias et oblationes Ecclesie debitas persolvendo ».
    Nos igitur, habito fratrum nostrorum consilio, per apostolica vobis scripta mandamus quatinus, recepto a ceteris fratribus simili iuramento, reconcilietis eos ecclesiastice unitati, et denuntietis ipsos vere catholicos ac recte fideles in prescriptis, et alii eos secundum Deum ab omni scandalo et infamia servantes immunes, et in litteris testimonialibus et aliis amminiculis ipsos propter Deum misericorditer adiuvetis.
    Datum Laterani, XV kalendas ianuarii, pontificatus nostri anno undecimo.

  •  
    Sergi Grau Torras, Cátaros e Inquisición en los reinos hispánicos (siglos XII-XIV), Madrid: Cátedra, 2012, p. 210-213 (professió de fe).

  •  
    1. La professió de Valdès es conserva en el manuscrit de la BNE, ms. 1114. Aquesta professió va servir com a base perquè Duran elaborés la seva ; éd. Antoine Dondaine, « Aux origines du valdéisme: une profession de foi de Valdès », Archivum Fratrum Praedicatorum, 16, 1946, p. 231-232 ; Kurt-Victor Selge, Die ersten Waldenser : Mit Edition des Liber antiheresis des Durandus von Osca, Berlín, 1967, 2 vol., p. 3-6.
  •  
    2. El text entre claudàtors és absent al ms., però es troba a la versió continguda al doc. 53 [voir APOSCRIPTA n. 6197].

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146405 (aposcripta-6188), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146405 (mise à jour : 04/10/2019).