« aposcripta-6187 »


Description

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Les légats apostoliques l'évêque de Couserans et l'abbé de Cîteaux

  •  
    IV kalendas iunii, anno decimo

  •  
    1207/05/29

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Innocenci III ordena novament al bisbe de Coserans, a l’abat de Cîteaux, Arnau Amalric, i als seus legats apostòlics que deposin l’arquebisbe Guillem Berenguer de Narbona per la seva responsabilitat en els càrrecs d’avarícia i negligència en la lluita contra l’heretgia [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 7, ep. 68, fol. 16.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 42, p. 126-127.

  •  
    Étienne Baluze, Epistolarum Innocentii III, Romani pontificis libri undecim, París: Franciscus Muguet, 1682, 2 vol., II, n. 68, p. 37 [en ligne].
  •  
    Jacques Paul Migne, Patrologie Latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 215, n. 68, col. 1164-1165 [en ligne].
  •  
    Recueil des Historiens des Gaules et de la France, éd. Martin Bouquet et al., París : Académie des Inscriptions et Belles Lettres, 1737-1904, 25 vol., t. 19, 1880, p. 488 [en ligne].
  •  
    Augustin Villemagne, Bullaire du Bienheureux Pierre de Castelnau, martyr de la foi (16 février 1208), Montpellier : Imprimerie de la Manufacture de la Charité, 1917, n. 28, p. 103-104 [en ligne].
  •  
    Rainer Murauer, Andrea Sommerlechner, Die Register Innocenz’ III. 10. Pontifikatsjahr, 1207/1208, Rome, Vienne : Verlag der Österreichischen Akademie, 2007, n. 68, p. 116-118.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 3113 [en ligne].
  •  
    Martín Alvira, Pedro el Católico, Rey de Aragón y Conde de Barcelona (1196-1213). Documentos, testimonios y memoria histórica, Saragosse : Institución Fernando el Católico, 2010, 6 vol., II, doc. 684, p. 772-773.

  •  

    Cosoranensi episcopo et abbati Cisterciensi, apostolice Sedis legato.
    Cum geramus in terris, licet immeriti, vicem eius cui celestis Pater iudicium omne dedit, ut nec esset nimis rigidum ex potentia, nec ex benignitate valde remissum, sed misericordia pariter et iustitia per sapientiam temperatum, ita nos decet de subditis iudicare quod utraque virtute nostrum iudicium condiamus.
    Sane, cum olim per legatos nostros in Narbonensem provinciam destinatos descenderimus ad videndum utrum clamorem, qui ad nos venerat [Berengarius], archiepiscopus Narbonensis, opere complevisset, ipsi per viros iuratos inquisitionem plenariam facientes, depositiones eorum suis inclusas sigillis nobis fideliter transmiserunt ; per quas idem archiepiscopus de duobus precipue, avaritia scilicet et negligentia, culpabilis notabatur, quae duo inter abusiones duodecim numerantur, cum videlicet est episcopus negligens, et dives avarus, quamvis utraque radix in multos ramos perhibeatur esse diffusa. Idem autem archiepiscopus ad presentiam nostram accedens, super obiectis se multipliciter excusavit, misericordiam tamen postulans, et emendationem promittens, ut expiare posset preterita per futura, recolens illud quod Ioannes apostolus ait : « Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, quoniam in multis offendimus omnes1 ».
    Nos igitur, attendentes quod ex labore grandis et gravis itineris, maxime pre senectute ac debilitate corporis, esset afflictus, et abbatia Montis Aragonum, que pluris ei quam Narbonensis archiepiscopatus, sicut dicebatur, exstiterat, per vos fuerat spoliatus, disposuimus infundere oleum super vinum, ut in nobis iustitiam pariter et misericordiam inveniret, cum in arca tabernaculi manna contineretur et virga, tamen ne manna dulcedinis posset efficere dissolutum quem virga correctionis debebat reddere castigatum. Ad parabolam igitur evangelicam de ficulnea plantata in vinea recurrentes, de qua cum dominus cultori vinee praecepisset ut illam succideret, ne terram inutiliter occuparet, qui veniens post tres annos non invenit fructum in illa, et ille respondit domino ut dimitteret illam per annum usque dum foderet circa ipsam et mitteret stercora, et si quidem faceret fructum, alioquin eam succideret in futurum, adhuc eidem archiepiscopo, circa quem foderamus comminando et increpando, et miseramus stercora commonendo et exhortando, amplioris temporis spatium duximus indulgendum, ut probaremus utrum fructum afferret optatum. Et si forte fructum non faceret, securim ad radicem infructuose arboris iustius poneremus. Eidem ergo districte precepimus ut non pecuniarum sed animarum lucris insistens, illicitis exactionibus et iniquis commerciis nequaquam intenderet; sed ad hospitalitatem ac pietatem se diligenter exercens, peregrinis et indigentibus se largum et benignum deinceps exhiberet. Studeret insuper visitare provinciam, celebrare concilium, hereses expugnare, multiplices excessus corrigere, ac cetera operari quae requirit officium pastorale. Verum quia, sicut accepimus, non solum preterita non correxit, verum etiam peiora prioribus novissima sua fecit, volentes cum ipso procedere utiliter in iustitia, circa quem in misericordia noscimur inutiliter processisse, discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus inquisita diligentius et cognita veritate, si eum vel de premissis inveneritis incorrectum, vel in similibus aut gravioribus deliquisse, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo ab administratione Narbonensis Ecclesie ipsum removeatis omnino, facientes eidem cum consilio vestro de persona idonea in pontificem provideri, qui et possit et velit non solum sibi subditis, verum etiam et vicinis, verbo et exemplo proficere, ac presertim a lupis rapacibus, qui contra caulas Ecclesie de latibulis pravitatis heretice sunt egressi, gregem Dominicum custodire. Contradictores, si qui fuerint, vel rebelles censura ecclesiastica appellatione postposita compescentes.
    Datum Rome, apud Sanctum Petrum, IV kalendas iunii, anno decimo.

  •  
    1. I Iohan. 1.8.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146404 (aposcripta-6187), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146404 (mise à jour : 03/10/2019).