« aposcripta-6186 »


Description

  •  
    Innocent III (1198-1216)

  •  
    Le légat du Siège apostolique Raoul de Fontfroide

  •  
    XV kalendas decembris, anno nono

  •  
    1206/11/17

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Innocenci III escriu a Radolf de Fontfreda, legat apostòlic, perquè institueixi predicadors contra els heretges de la província de Narbona segons el model de predicació i pobresa evangèlica [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 7, ep. 184, fol. 123v-124.

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 40, p. 122-124.

  •  
    Louis-Georges de Bréquigny, Diplomata, charte, epistolae et alia documenta ad res Franciscas spectantia, París : apud J. L. Nyon, 2 vol., 1791, vol. 2, part. II, n. 185, p. 1000-1001.
  •  
    Jacques Paul Migne, Patrologie Latine, París, 1844-1855 (réimp. Turnhout : Brepols, 1970), t. 215, n. 185, col. 1024-1025 [en ligne].
  •  
    Augustin Villemagne, Bullaire du Bienheureux Pierre de Castelnau, martyr de la foi (16 février 1208), Montpellier: Imprimerie de la Manufacture de la Charité, 1917, n. 20, p. 68-71 [en ligne].
  •  
    Vladimir Josef Koudelka, Raymond Joseph Loenertz, Monumenta diplomatica S. Dominici, Rome : ad S. Sabinae, apud Institutum Historicum Fratrum Praedicatorum, 1966, n. 4, p. 11.
  •  
    Andrea Sommerlechner, Die Register Innocenz’ III. 9. Pontifikatsjahr, 1206/1207, Rome, Vienne : Verlag der Österreichischen Akademie, 2004, n. 183 (185), p. 334-336.
  •  
    n.c.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 2912 [en ligne].
  •  
    Martín Alvira, Pedro el Católico, Rey de Aragón y Conde de Barcelona (1196-1213). Documentos, testimonios y memoria histórica, Saragossa : Institución Fernando el Católico, 6 vol., 2010, vol. 2, doc. 665, p. 762.
  •  
    n.c.

  •  

    Radulpho, monacho Fontisfrigidi, apostolice Sedis legato.
    Excursus seculi tendentis ad exitum incessanter, humane conditionis miseriam tot errorum laqueis irretivit, tot adversionum contagiis maculavit, quod multi, despectis Sion finibus, excelsa Samarie conscendentes, suos liniant parietes bitumine dogmatum heretice pravitatis, et, sub quadam humilitatis specie sui elationem animi palliantes, cuius tumoribus ultra modum interius efferuntur, habitatores Iherusalem non metuant aspernari, et, in se ipsos suam adipem concludentes, non vereantur illud incurrere maledictum: ‘Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samarie’, dicentes : ‘Non est nobis pars in David, nec haereditas in filio Isai’1 ; quibus posset Dominus merito comminari: ‘Mittam famem in terra, non famem panis, nec sitim aque, sed audiendi potius verbum Dei’2. At, quia ipse neminem vult perire, immo in amplexus occurrit revertentium filiorum, opus celestis seminis suis adhuc committit fidelibus dispensandum. Verum, licet in omnem terram intonuerit sermo Dei, cum celi eius gloriam enarrarent, et adhuc per locorum antistites, qui a Sede apostolica in partem sollicitudinis sunt vocati, effundatur imber evangelice veritatis, sic tamen, velut in ortu crescentis Ecclesie doctor egregius profitetur: ‘Oportet hereses esse, ut qui probati erant fierent manifesti ad presens’3, plurimi peccatorum pondere deprimuntur, et obscuratur insipiens cor eorum, ut ad rectitudinem anfractus non revocent quos sequuntur, nec vocitent cum propheta : ‘Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis mee’4; sed, velut domus exasperans et prevaricans legem Christi, ad amaritudinem doctrine prosiliant insensate, pabula celestis eloquii contemnentes, et animas simplicium occultis tendiculis captivantes.
    Sane inter ceteros, sicut nostris est auribus intimatum, tanta in Narbonensi provincia excrevit copia perfidorum, quod, deficiente materiali gladio, spiritualis contemptui habeatur, et obrepat in catholicas propagines corruptio labruscarum, dum ad tuitionem illorum, qui nondum tanquam plumbum in pestilentie pelago sunt demersi, et erectionem eorum, si potest fieri, qui iacent in latibulis cecitatis, nullus ibi murum pro domo Domini se opponat, nec ascendere audeat ex adverso. Licet autem rumor insanie huiusmodi ficuum fatuarum ad audientiam quorumdam religiosorum ascenderit, et ipsorum animos ad fontes sue scientie derivandos foras commoverit contra ipsos, et aquas dividendas cum fervore spiritus in plateis; quia tamen, sine mittente, auctoritate propria non sunt ausi assumere officium predicandi, ne cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, acciperent portionem, non est qui causam Domini allegat populo devianti.
    Quia vero zelus eius domus nos comedit, qui nobis immeritis concessit in eminenti specula residere, volumusque cum infirmantibus infirmari, et apponere paterna consilia, quibus exhibeatur vulneribus medicina, et curam, quantum in nobis fuerit, suscipiat etiam plaga tumens, discretioni tue per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus viris probatis, quos ad id videris idoneos exsequendum, qui, paupertatem Christi pauperis imitando, in despecto habitu et ardenti spiritu non pertimescant accedere ad despectos, in remissionem studeas iniungere peccatorum, ut, ad eosdem hereticos festinantes, per exemplum operis et documentum sermonis eos, concedente Domino, sic revocent ab errore, quod, nisi frontem eorum atterat in impudentia culpa frequens, et de his merito possit dici : ‘Frons mulieris meretricis facta est vobis, et erubescere noluistis’5, spem per illud Evangelii se gaudeant assecutos : ‘Ne timeas, grex pusille, quia Patri meo in te complacuit’6, ac iidem religiosi, assequentes sententiam Salomonis, videlicet : ‘Qui arguit hominis vias, gratiam habebit magis quam is qui loquitur que delectant’7, redeundo cum exsultatione, de sparso semine manipulos valeant reportare.
    Datum Laterani, XV kalendas decembris, anno nono.

  •  
    n.c.

  •  
    1. II Par. 10.
  •  
    2. Amos. 11.
  •  
    3. I Cor. 11.
  •  
    4. Psal. 50.
  •  
    5. Ier. 3.
  •  
    6. Luc. 12.
  •  
    7. Prov. 24.

Informations

Document

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146403 (aposcripta-6186), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146403 (mise à jour : 01/10/2019).