« aposcripta-6150 »


Description

  •  
    Urbain V (1362-1370)

  •  
    Les vassaux du monastère du Mont Cassin

  •  
    II nonas januarii, anno septimo

  •  
    1370/05/04

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Lettre, général (après 1198, littere cum filo canapis)

  •  
    Urbain [V] demande aux vassaux du Mont Cassin de verser la somme qu'ils doivent verser au monastère, selon la coutume, lors du joyeux avènement d'un nouvel abbé [APO].

  •  
    [Expédition] E. ITALIE, Monte Cassino, archives du monastère. Ex originali in archivo. Adest sigillum plumbeum pendens (Gattola). Mentions hors-teneur : Nic. gratis de mandato domini nostri pape. Bartholomeus.

  •  
    Ici reprise de celle, partielle, d'Erasmo Gattola, Ad Historiam abbatiae Cassinensis accessiones Venise : apud Sebastianum Coleti, 1734, p. 424 [en ligne].

  •  
    Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis vassallis ac subditis monasterii Cassinensis, nullius diocesis Romane Ecclesie immediate subjectis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Cum, sicut audivimus, in creations seu jocundo adventu novi abbatis monasterii Cassinensis secundum antiquam consuetudinem eidem abbati certam pecunie summam solvere debeatis, decet fidelitatem vestram hujusmodi pecuniam tempore quo ipsum monasterium pro ejus evidenti utilitate, presertim pro refectione ecclesie dicti monasterii, quod ad nostra manus tenemus, tanto libentius et promptius solvere quanto amplius letari debetis Romanum pontificem in vestrum habere immediatum superiorem et dominum quantoque certiores estis quod eadem pecunia in fabricam seu edificationem dicte ecclesie convertetur, sicut et alii proventus ejusdem monasterii, prout vobis est notorium, convertuntur. Quare universitatem vestram rogamus et hortamur attente quatenus ob reverentiam sancti Benedicti ac nostram hujusmodi pecunie summam per vos novo abbati dari solitam, quam exnunc tenore presentium pro dicta fabrica deputamus, velitis presidentibus dicte fabrice liberaliter exhibere, ut ipsa ecclesia consumari citius valeat nosque teneamur vos habere efficacius commendatos.
    Datum Roma, apud Sanctum Petrum, II nonas januarii, pontificatus nostri anno septimo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146368 (aposcripta-6150), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146368 (mise à jour : 15/09/2019).