« aposcripta-6149 »


Description

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    Le chapitre de Narbonne

  •  
    XI kalendas augusti, anno primo

  •  
    1191/07/22

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    El papa Celestí III escriu al capítol de Narbona i confirma el trasllat del bisbe de Lleida, Guillem Berenguer de Barcelona (?-1212), fill il·legítim del comte Ramon Berenguer IV de Barcelona, a la metròpoli narbonense, la qual és plena d’heretges [Torras, Berga, Cingolani].

  •  
    [n.c.] ?

  •  
    Ici reprise de Sergi Grau Torras, Eduard Berga Salomó, Stefanó M. Cingolani, L’Herètica Pravitat a la Corona d’Aragó : documents sobre càtars, valdesos i altres heretges (1155-1324), I, Barcelone : Fundació Noguera, 2015, n. 9, p. 72.

  •  
    Gallia christiana, nov. ed., VI, Instrumenta, c. 49
  •  
    Étienne Baluze, Collectio veterum monumentorum, París : Franciscus
    Muguet, 1678-1715, p. 241-242.
  •  
    Baluze, Miscellanea, éd. Gian Domenico Mansi, III, Lucques : apud Vincentium Junctinium, 1762, p. 21.
  •  
    Gian Domenico Mansi, Sanctorum conciliorum nova et amplissima collectio, Florence/Venise, 31 vol., 1759-1798, t. XXI, c. 614-615.

  •  
    Villanuño, Summa Conciliorum Hispaniae, III, Madrid : apud Joachimum Ibarra, 1785, p. 30-31 (datée du II des calendes d'août, première année).

  •  
    Charles Du Cange, Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. G. A. L. Henschel, V, Paris : Firmin Didot, 1845, p. 488.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Narbonensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Quod episcoporum mutationes utilitatis vel necessitatis causa possint auctoritate apostolica licite fieri tam canonum statuta quam antiqua sanctorum patrum exempla manifestius protestantur. Etenim beatus Petrus, magister noster et princeps, de Antiochia Romam translatus est, ut ibi magis proficeret. Eusebius quoque Alexandriam, Felix Ephesum pro eadem causa fuit huius almae Sedis auctoritate translatus.
    Hac itaque ratione considerationis et aliarum plurium mutationis exemplis inducti, nimirum respicientes ad utilitatem Narbonensis Ecclesiae et necessitatem temporis, quo in vestris partibus haeresum et sectarum studia diversa guerrarumque conflictus solito amplius invaluisse dicuntur, inspecta etiam idoneitate personae, inquam, laudabiliter convenistis, licet ab initio contradictores aliqui obstitissent, de communi tamen fratrum consilio electionem quam de venerabili fratre nostro Berengario episcopo Ilerdensi fecistis ratam habemus, et, auctoritate apostolica confirmantes, ipsum vobis concedimus in pastorem.
    Mandamus itaque vobis atque praecipimus quatenus deinceps ei debitum honorem et obedientiam tanquam spirituali patri vestro appellatione remota tam hilariter quam humiliter impendatis, et ita erga eum vos exhibere curetis, ut et ipse, sicut pater sollicitus, de regimine vestro debeat commendari, et vos tanquam devotos filios de obedientia eidem exhibita digna laudum praedicatio prosequatur. Credimus siquidem et speramus quod qui in abbatia et episcopatu se gessit utiliter et honeste, in archiepiscopatu, opitulante Domino ea poterit operari quae et in temporalibus Ecclesiae vestrae proficient, et in spiritualibus correctionem atque meliorationem divina cooperante virtute praestabunt.
    Datum Rome, apud Sanctum Petrum, XI kalendas augusti, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146366 (aposcripta-6149), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146366 (mise à jour : 23/09/2019).