« aposcripta-6147 »


Description

  •  
    Urbain V (1362-1370)

  •  
    Le prieur claustral du monastère de Monte Oliveti (diocèse de Sienne) Pietro de Tartaris

  •  
    ?

  •  
    1370/01/21

  •  
    ?

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Urbain [V] nomme visiteur de l'abbaye du Mont Cassin le prieur claustral du monastère de Monte Oliveti (diocèse de Sienne) Pietro de Tartaris.

  •  
    [n.c.] ?

  •  
    Ici reprise de celle, partielle, d'Erasmo Gattola, Ad Historiam abbatiae Cassinensis accessiones Venise : apud Sebastianum Coleti, 1734, p. 426 [en ligne].

  •  
    Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro de Tartaris, priori claustrali monasterii Montis Oliveti, Senensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad monasterium Cassinense etc. ob reverentiam beati Benedicti, qui in eo monachalem regulam quam in minoribus constituti professi fuimus instituit et servavit, quod fuit monasterium esseque debet aliorum monasteriorum dicti ordinis etc. in regulari observantia speculum et exemplar habentes precipue devotionis affectum cra vestra religionis honestas necnon sincera devotionis affectus, de ipsius statu jugiter cogitamus gerimusque in votis quod per salubris visitationis officium sepius inquirimus ne aliquid in eo obrepat quod disciplinis monachis obviet etc., de tua igitur discretione gerentes in Domino fiduciam pleniorem, te ad dictum monasterium providimus destinandum, discretioni tue visitandi dictum monasterium, quod in absentia proprii abbatis nunc per vicarium per nos in eo positum gubernatur ac ipsum vicarium ceterosque officiales ejusdem monasterii in spiritualibus et temporalibus deputatos ac monachos et alias personas ipsius necnon membra ejusdem monasterii etc. in eis corrigendi, puniendi, reformandi et ordinandi quecumque correctionis, punitionis, reformationis et ordinationis ministerio videris indigere, etiam ipsos officiales ab eorum officiis suspendendo et totaliter amovendo aliosque instituendo usque ad adventum abbatis prefati necnon videndi et audiendi per te et alios computata etc.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146364 (aposcripta-6147), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146364 (mise à jour : 11/09/2019).