« aposcripta-6130 »


Description

  •  
    Célestin III (1191-1198)

  •  
    Le diacre Alberto da Coenzio

  •  
    V kalendas junii, anno septimo

  •  
    1197/05/28

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Cölestin III nimmt den Diakon Albert von Coenzo (D. Parma) mit allen seinen Gütern in apostolischen Schutz.

  •  
    [Original] E. ITALIE, Parme, Archivio di Stato. Perg. ital., br. 0,19 lang 0,181, unten 0,022 umgeschlagen, durch 2 Löcher ging die Schnur, welche mit dem Bleisiegel verloren, Faltung der Breven.

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita. III. Urkunden der Päpste vom Jahre 590 bis zum Jahre 1197, III, Stuttgart : W. Kohlhammer, 1886, n. 484, p. 405-406.

  •  
    Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Alberto, diacono de Coentio1, salutem et apostolicam benedictionem.
    Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et, ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confovere.
    Eapropter, dilecte in domino fili, devotionem quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dinosceris attendentes, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis que in presentiarum rationabiliter possides aut in futurum iustis modis, prestante Domino, poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem beneficium, quod habes in ecclesia sancte Cecilie capite pontis Parme, sicut illud iuste ac sine controversia possides, autoritate tibi apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut si te in aliquo gravari presenseris, libere tibi liceat, Sedem apostolicam appellare.
    Nulli e[rg]o omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
    Datum Laterani, V kalendas iunii, pontificatus nostri anno septimo.

  •  
    1. Vergl. Affo, Storia di Parma, III p. 276.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146347 (aposcripta-6130), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146347 (mise à jour : 07/09/2019).