« aposcripta-6121 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    L'évêque de Carcassonne Pierre et l'inquisiteur de Toulouse et Carcassonne

  •  
    X kalendas julii, anno quarto

  •  
    1320/06/22

  •  
    Avignon

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    P[etro], episcopo Carcassonensi, et inquisitori hereticae pravitatis in partibus Tolosana et Carcassonensi ut quemdam presbyterum qui pro quodam scelere captivus detinetur, Galhardo de Mazarolis et Petro de Penna, familiaribus remittant [Coulon].

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] Reg. Vat. 110, part. 1, n. 191 fol. 57v.

  •  
    Ici reprise de Coulon, n. 1110.

  •  
    Jean-Marie Vidal, Bullaire de l’Inquisition française au XIVe siècle et jusqu'à la fin du Grand Schisme, Paris : Letouzey et Ané, 1913, n. 29, p. 60.

  •  
    Venerabili fratri P., Carcassonensi episcopo, et dilecto filio inquisitori heretice pravitatis in partibus Tholosana et Carcassonensi a Sede apostolica deputato.
    Presbyterum illum de certis ymaginibus in cimiterio leprosorum Carcassonensi inventis ad nostram deduci presentiam expediens arbitrantes, vobis et vestrum cuilibet precipimus et mandamus quatinus ipsum qui mancipatus carceribus Carcassone dicitur detineri, una cum suis complicibus, si qui sint, et processu super hoc habito, sub fida et sufficienti custodia per dilectos filios Galhardum de Mazarolis et Petrum de Penna, familiares nostros, exhibitores presentium quos et eorum quemlibet ad hoc specialiter destinamus, ad nostram presentiam mittere, sublata cunctatione qualibet, studeatis.
    Ut autem hoc promptius et absque obstaculo aliquo exequi valeatis, ecce quod dilecto filio nobili viro senescallo Carcassonensi super hoc dirigimus scripta nostra.
    Datum Avinioni, X kalendas julii, anno quarto.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146308 (aposcripta-6121), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146308 (mise à jour : 29/08/2019).