« aposcripta-6119 »


Description

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Les évêques de Rodez et de Mende Raimon de Calmont et Estève

  •  
    VI idus decembris, anno primo

  •  
    1278/12/08

  •  
    Rome, Saint-Pierre

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Nicolas [III], à la suite de la demande de sécularisationde l'église cathédrale d'Albi faite par le prévôt et les chanoines, afin de mieux connaître la situation de cette église, ordonne aux évêques de Rodez et de Mende R[aimon de Calmont] et Estève d'aller y enquêter.

  •  
    [Copie moderne] B. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Collection Doat 107, fol. 31. "Extrait des Archives de l'évêché d'Alby".

  •  
    Ici reprise de Eugène d'Auriac, Histoire de l'ancienne cathédrale d'Alby depuis les premiers temps connus jusqu'à la fondation de la nouvelle église Sainte-Cécile, Paris : Imprimerie impériale, 1858, p. 241-243.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 21494 [en ligne].

  •  
    Eugène d'Auriac, Histoire de l'ancienne cathédrale d'Alby depuis les premiers temps connus jusqu'à la fondation de la nouvelle église Sainte-Cécile, Paris : Imprimerie impériale, 1858, p. 155.

  •  

    Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus R[aimundo] Ruthenensi et Stephano Mimatensi episcopis ac dilecto filio P., abbati Tutellensi Lemovicensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Romana Ecclesia, quae super universis ecclesiis obtinet divina institutione primatum, circa singulas maternae diligentiae curas sedula vigilans, earum profectibus velut sollicita mater ardenter intendit, studens ea penitus submovere per quae ipsae ecclesiae sustinere possint circa spiritualia seu temporalia nocumenta et illa efficaciter agere quorum suffragio eis in augmentum, Deo propitio, valeat provenire.
    Ex parte siquidem dilectorum filiorum praepositi et capituli ecclesiae Albiensis, ordinis sancti Augustini, fuit propositum coram nobis quod, licet hactenus eadem ecclesia ordinata fuerit regularis, ita quod ordo et regula sancti Augustini debentur inibi observari, cum speraretur per hoc eamdem ecclesiam posse in statut prospero conservari, postmodum, superseminante zizania humani generis inimico inter personas in ecclesia ipsa degentes et gravibus inde dissentionibus ac scandalis suscitatis, divini nominis cultus ibidem minuitur et statutorum regularium observantiae quasi totaliter negliguntur, sicque ecclesia ipsa, habens ad praesens viginti et unum dumtaxat canonicos regulares, quamquam de ipsius facultatibus possent triginta et uni canonicis secularibus praebendae congruae assignari, carensque domibus et aliis officinis hujusmodi regularibus opportunis quae ministris idoneis indigerent, per quorum scientiam et industriam fides catholica robur posset suscipere et adversus haereticae pravitatis labe respersos solido protectionis clypeo communiri, cum quamplures in partibus illis sint de haereseos crimine diffamati, tum ob hoc, tum etiam pro eo quod propter religionis nexum vix aliqui habentes litterarum scientiam competentem aut alias ad defensionem jurium ejusdem ecclesiae idonei volunt in ea institui in spiritualibus et temporalibus, non modicam patitur lesionem, et nisi ei per apostolicae Sedis providentiam celeriter succurratur irreparabile incurrere possit detrimentum ; quare memorati praepositus et capitulum Albiense nobis humiliter supplicarunt ut, cum verisimiliter praesumatur quod per canonicos seculares, si de ipsis dicta ecclesia reformetur, ab hujusmodi imminentibus sibi dispendiis relevari poterit, in suis defendi juribus ac alias quoad spiritualia et temporalia salubriter gubernari, quod per ipsos seu alios sui ordinis posse fieri non speratur providere in hac parte indemnitati ejusdem ecclesiae, paterna diligentia curaremus venerabili fratri nostro episcopo Albiensi per nostras litteras injungendo ut, circa reformationem status diligenter intendens, authoritate nostra statueret ac etiam ordinaret ut praedictis canonicis regularibus in ipsa ecclesia remanentibus subjectis regulae supradictae loco ipsorum cedentium vel decedentium subrogarentur canonici seculares, instituendo etiam exnunc tot canonicos seculares quot praedictis regularibus computatis triginta et unius canonicorum numerus in eadem ecclesia observandus perpetuo inibi compleretur, sufficientibus et distinctis praebendis cuilibet ex ipsis secularibus canonicis de facultatibus ipsius ecclesiae assignatis ac alias circa praemissa ageret prout utilitati ac honori praefatae ecclesiae dignosceret expedire.
    Nos igitur, quibus cura omnium ecclesiarum immanet generalis et qui ejusdem ecclesiae salubrem ac prosperum statum totis desideriis sollicite affectamus, volenter super hoc paterna sollicitudine providere, qui nobis plene non constitit de praemissis, discretioni vestrae, de qua plenam gerimus fiduciam in Domino, pleniorem per apostolica scripta mandamus quatinus, personaliter apud ecclesiam predictam convenientes, et habentes prae oculis solum Deum, authoritate nostra de ipsius ecclesiae facultatibus et quantae in ea dignitates seu personatus quantique valores annui quilibet personatuum seu dignitatum hujusmodi necnon una quoque dictarum praebendarum esse valeant, ac aliis praemissis omnibus et etiam alias de statu ejusdem ecclesiae ac circunstanciis universis de quibus super hoc fore inquirendum vobis videbitur, diligenter ac sollicite inquiratis, contradictores authoritati nostra, appellatione postposita, compescendo, et quae super his inveneritis vel senseritis aut alias videritis expedire secundum Deum et vestras conscientias, quas super hoc intendimus onerare, nobis per vestras litteras harum seriem continentes fideliter intimetis ut, ex hujusmodi vestro processu in hac parte instructi, quod super hoc secundum Deum ipsius ecclesiae honori ac utilitati expediat securius agere valeamus.
    Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur.
    Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sexto idus decembris, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146306 (aposcripta-6119), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146306 (mise à jour : 26/08/2019).