« aposcripta-6096 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    L'abbé du monastère de Cluny et ses frères présents et futurs

  •  
    II nonas februarii, indictione VIIII, Incarnationis anno MCCLXV [a. s.], pontificatus anno primo

  •  
    1265/02/04

  •  
    Pérouse

  •  
    Privilège solennel

  •  
    Confirmation des privilèges de Cluny.

  •  
    [Original] A. FRANCE, Montauban, Archives départementales du Tarn-et-Garonne, G 538/15. 735 mm (dont 55 mm de repli) x 640 mm. Bulle de Clément IV sur lacs de soie rouge et jaune.

  •  
    A finir.

  •  
    Partielle, ici reprise de Auguste Bernard, Alexandre Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. VI. 1211-1300, Paris : Imprimerie nationale, 1903, n. 5114, p. 629 [en ligne], complétée par Julien Théry pour APOSCRIPTA le 14 août 2019, d'après A.

  •  
    Julien Théry pour APOSCRIPTA, 14 août 2019, d'après A.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii sancti Petri Cluniacensis ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
    Religionis monastice modernis temporibus speculum et in Galliarum partibus documentum beati Petri Cluniacense monasterium ab ipso sue fundationis exordio Sedi apostolice in jus proprium est oblatum. Proinde predecessores nostri Romani pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prerogativa dotarunt et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt.
    Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum Cluniacense monasterium, quod specialiter beati Petri juris existit, ad instar felicis recordationis Innocentii et Alexandri predecessorum nostrorum Romanorum pontificum, sub ejusdem beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.
    In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam ac institutionem Cluniacensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones...
    Ceterum omnes ecclesie que ubilibet posite sunt seu capelle vestre...
    ...Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
    [Rote] Ego Clemens, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. [Bene Valete].
    Ego Ancherus tituli Sancte Praxedis presbiter cardinalis, suscripsi.
    Ego Guillelmus tituli Sancti Marci presbiter cardinalis, suscripsi.
    Ego frater Anibaldus basilice XII apostolorum presbiter cardinalis, suscripsi.
    Ego Odo Tusculanus episcopus, suscripsi.
    Ego Stephanus Prenestinus episcopus, suscripsi.
    Ego frater Johannes Portuensis et Sancte Rufine episcopus, suscripsi.
    Ego Radulfus Albanensis episcopus, suscripsi.
    Ego Henricus Ostiensis et Velletrensis, episcopus, suscripsi.
    Ego Octavianus Sancte Marie in Via Lata diaconus cardinalis, suscripsisuscripsi.
    Ego Johannes Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis, suscripsi.
    Ego Jacobus Sancte Marie in Cosmydin diaconus cardinalis, suscripsi.
    Ego Ubertus Sancti Eustachii diaconus cardinalis, suscripsi.
    Ego Jordanus Sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis, suscripsi.
    Datum Perusii per manum magistri Michaelis, sanctæ Romanæ Ecclesie vicecancellarii, II nonas februarii, indictione VIIII, Incarnationis dominice anno Mo CCo LXVo, pontificatus vero domni Clementis pape IIII anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146281 (aposcripta-6096), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146281 (mise à jour : 14/08/2019).