« aposcripta-6094 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    L'abbé d'Aurillac (diocèse de Clermont)

  •  
    X kalendas octobris, anno primo

  •  
    1243/09/25

  •  
    Anagni

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Innocent [IV], à la demande de l'abbé et des moines de Moissac, mande à l'abbé d'Aurillac de juger des affaires bénéficiales concernant l'archidiacre de Fesensaguero et d'autres ecclésiastiques des diocèses de Lectoure, Clermont et Rodez qui lèsent les droits des religieux de Cluny.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Montauban, Archives départementales du Tarn-et-Garonne, G 538/9. 235 mm x 215 mm (dont 25 mm de repli). Bulle disparue. Photographiée.

  •  
    Julien Théry pour APOSCRIPTA, le 13 août 2019, d'après E.

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio .. abbati Aureliacensi, Claromontensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ex parte dilectorum filiorum .. abbatis et conventus monasterii Moysiacensis, Cluniacensis ordinis, fuit propositum coram nobis quod cum ipsi quasdam ecclesias habeant in quibus sunt priores et monachi habentes secum presbiteros seculares et quasdam alias in quibus omnia temporalia recipiunt, reservata dumtaxat portione congrua capellanis qui ad presentationem ipsorum vel priorum pleno sibi jure subjectorum per diocesanos episcopos instituntur in eis, .. de Fesensaguero et quidam alii archidiaconi Lectorensis, Claromontensis et Ruthenensis civitatum et diocesum eos contra libertates et immunitates quibus ecclesie ipse hactenus sunt gavise tempore nationisa ipsarum super earumdem custodia ut sic interim proventus illarum percipiant ac super examinatione capellanorum instituendorum in eis et investitura capellanis eisdem de prefatis ecclesiis facienda quamquam institutio, custodia vel examinatio in ipsis ecclesiis neque de jure neque de consuetudine pertineant ad eosdem temere molestare presumunt.
    Quia vero nobis non constat de premissis, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus, vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit, appellatione remota, decernas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari.
    Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eandem, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere.
    Datum Anagnie, X kalendas octobris, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) Sic pour vacationis.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146279 (aposcripta-6094), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146279 (mise à jour : 13/08/2019).