« aposcripta-6093 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    L'abbé de Candeil

  •  
    X kalendas octobris, anno primo

  •  
    1243/09/22

  •  
    Anagni

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Innocent [IV], à la demande de l'abbé et des moines de Moissac, mande à l'abbé de Candeil de juger des affaires bénéficiales concernant l'archidiacre d'Albi et d'autres ecclésiastiques des diocèses d'Albi, Agen et Périgueux qui lèsent les droits des religieux de Cluny.

  •  
    [Expédition] E. FRANCE, Montauban, Archives départementales du Tarn-et-Garonne, G 538/8. 230 mm x 195 mm (dont 15 mm de repli). Bulle disparue, sur fil de chanvre conservé. Photographiée.

  •  
    Julien Théry pour APOSCRIPTA, à finir d'après photo

  •  
    Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio .. abbati de Candelio, Albiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ex parte dilectorum filiorum .. abbatis et conventus monasterii Moysiacensis, Cluniacensis ordinis, fuit propositum coram nobis quod cum ipsi quasdam ecclesias habeant in quibus sunt priores et monachi habentes secum presbiteros seculares et quasdam alias in quibus omnia temporalia recipiunt, reservata dumtaxat portione congrua capellanis qui ad presentationem ipsorum vel priorum pleno sibi jure subjectorum per diocesanos episcopos instituntur in eis, Albiensis et quidam alii archidiaconi Albiensis, Agennensis et Petragoricensis civitatum et diocesum eos contra libertates et immunitates quibus ecclesie ipse hactenus sunt gavise tempore vacationis ipsarum super earumdem custodia ut sic interim proventus illarum percipiant ac super examinatione capellanorum instituendorum in eis et investitura capellanis eisdem de prefatis ecclesiis facienda quamquam institutio, custodia vel examinatio in ipsis ecclesiis neque de jure neque de consuetudine pertineant ad eosdem temere molestare presumunt.
    Quia vero nobis non constat de premissis, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus...
    Datum Anagnie, X kalendas octobris, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146278 (aposcripta-6093), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146278 (mise à jour : 13/08/2019).