« aposcripta-6092 »


Description

  •  
    Clément III (1187-1191)

  •  
    Tous les prélats d'églises auxquels ces lettres parviendront

  •  
    kalendas martii, anno primo

  •  
    1188/03/01

  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Clément [III] ordonne à tous les prélats de faire respecter la protection donnée par le Siège apostolique aux biens et aux personnes des clunisiens.

  •  
    [Vidimus] F. FRANCE, Montauban, Archives départementales du Tarn-et-Garonne, G 538/5. 330 mm x 250 mm (dont 30 mm de repli). Vidimus par Pierre de Milan, vice-chancellier de l'Eglise romaine, jadis scellé sur repli, daté de Rome, apud Sanctum Petrum, in hospicio nostro, anno Domini Mo CCo LXXo VIIIIo, die veneris XIIIIo aprilis, indiccione VIIa, pontificatus domini Nicolai pape III anno secundo. Photographiée.
  •  
    B. ITALIE, La Cava, Archivio della Trinità. Abschrift des 17 Jahrh.

  •  
    Julien Théry pour APOSCRIPTA, 13 août 2019, d'après F.

  •  
    Inconnue de Jaffé.

  •  
    Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, decanis aliisque ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
    Non absque dolore cordis et plurima turbacione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sentencie severitas enervatur, ut viri religiosi, et hii maxime qui per Sedis apostolice privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum innocentia murum defensionis opponat1.
    Specialiter autem dilecti filii nostri fratres Cluniacenses, tam de frequentibus injuriis suis, quam de ipso cottidiano defectu justicie conquerentes, universitatem vestram per litteras pecierunt apostolicas excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeamus magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris nostro possint presidio respirare.
    Ideoque universitati vestre per apostolica scripta districte mandamus quatinus illos, qui in aliquem de fratribus vel conversis, instigante diabolo, manus violentas injecerita vel res seu domos eorum vel hominum suorum irreverenter invaserint vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum, spretis privilegiis apostolice Sedis, extorserint, aut ea que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur contra justitiam retinuerint, si layci fuerint, eos candelis accensis, sublato appellationis obstaculo, excommunicationis sentencia percellatis ; clericos autem, appellatione remota, ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sentenciam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et hii precipue, qui pro violenta manuum injectione vinculo fuerint anathematis innodati, cum diocesani episcopi litteris ad Sedem apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem in quibus bona predictorum fratrum seu hominum suorum per violentiam detenta fuerint, quamdiu ibi sunt, interdicti sentencie supponatis.
    Datum Laterani, kalendas marcii, pontificatus nostri anno primo.

  •  
    (a) sic pour injecerint.

  •  
    1. Ez, ?????

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146277 (aposcripta-6092), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146277 (mise à jour : 13/08/2019).