« aposcripta-6077 »


Description

  •  
    Urbain II (1088-1099)

  •  
    Les frères Prêcheurs inquisiteurs de l'hérésie dans le royaume d'Aragon

  •  
    II nonis augusti, pontificatus nostri anno primo

  •  
    1262/08/04

  •  
    Montefiascone

  •  
    Lettre, général (avant 1198)

  •  
    Inquisitoribus Aragoniae ut a censuris ecclesiasticis mutue se solvere possint [Ripoll]. Urbain II autorise les frères Prêcheurs inquisiteurs de l'hérésie dans le royaume d'Aragon à se relever mutuellement des irrégularités qu'ils ont encourues dans l'exercice de leur charge.

  •  
    Ex. Arch. (in quo exemplar authenticum ex autographo, quod habes in coenobio S. Catharinae Barchinonen.) ord. lib. B fol. 541.

  •  
    Ici reprise de Ripoll, Bullarium Franciscanum, I, Rome, 1729, p. 430.

  •  
    Bullarium Roman., n. 8. Eymricus, Director. inqui., pars II, p. 141.

  •  
    Limborch, Historia inquisitionis, p. 137.

  •  
    Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis fillis fratribus ordinis Predicatorum, inquisitoribus heretice pravitatis in regno et dominio carissimi in Christo filii nostri illustris regis Aragonum deputatis a sancta Sede apostolica et in posterum deputandis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ut negotium fidei valeatis liberius promovere, vobis auctoritate presentium indulgemus ut, si vos et fratres vestri ordinis socios vestros excommunicationis sententiam et irregularitatem incurrere aliquibus casibus ex humana fragilitate contingat vel recolatis etiam incurrisse, quia propter injunctum vobis officium ad priores vestros de levi super hoc recurrere non potestis, mutuo vos super his absolvere juxta formam Ecclesie et vobiscum auctoritate nostra dispensare possitis in casibus in quibus dictis prioribus, ut dicitur, est ab apostolica Sede concessum.
    Nulli ergo etc., nostre concessionis etc.
    Datum apud Montem Fiasconem, II nonas augusti, pontificatus nostri anno primo.

Informations

Document

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 146193 (aposcripta-6077), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/aposcripta/notice/146193 (mise à jour : 27/07/2019).