« actes-philippe3-9 »


Description

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Súplica dirigida al rey por Roy Périz, a la cual se refiere la carta anterior.

  •  

    Sequitur suplicatio ipsius ad dominum regem.

    Illustrisimo domino ac ortodoxe fidei presidio singulari inter principes orbis terre, domino Philipo, Dei gratia francorum regi. Roy Periz miles et filius dompni Petri Sancii filii eiusdem domini Sancii regis Nauarre, ac uasallus domine Johanne regine Nauarre, flexis genibus, osculamen manuum ymo pedum uestre regie magestati. Tenore presentium patefiat quod cum ego tenuerim castrum quod nominatur Ataun, per spatium magni temporis per manum domini Theobaldi regis Nauarre, patris domini Herrici qui in anno preterito ab hoc seculo transmigrauit, et in eodem feci expensas in operando duo palacia noua et in custodiendo eciam dictum castrum ut securius sine infamia mea suo tempore regine redderem memorate, que quidem expense ascendunt. LX. librarum turonensium quantitatem ; quapropter uestre regie magestati suplico reuerenter quatinus de expensis in castri reparatione positis et de dampnis pro eo quod castrum predictum in Castella situm est per. III. leucas, et ideo me oportebat inde maius dampnum sustinere, pro fidelitate et constancia iusticie plenam satisfactionem michi facere magestas regia uestra velit, et si placet, etiam meam caualleriam plus solito augmentare dignemini ad hoc ut bonum et integrum seruicium regie magestati facere ualeam et eam in certo loco eciam assignetis cum paratus sim uobis, sicut Nauarre regibus obedire premissa facti narratione pro ut ex alia parte scribitur conestabulario Francie et gubernatori regni Nauarre si mandabatur.Vnde mandamus vobis quatinus de premissis requisitionem pro vt ad bonum statum regni Nauarre pertinere noueritis, ac pariter regine Johanne commoditatem respicere, pansatis etiam meritis suplicantis faciatis quod videritis faciendum.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 2 a.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 8-9, acte n° 9

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Document

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14782 (actes-philippe3-9), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/actes-philippe3/notice/14782 (mise à jour : 22/12/2017).