« actes-philippe3-6 »


Description

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    1277, 8 août

  •  
    1277/08/08

  •  
    París

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Philippe III transmet à Humbert de Beaujeu, seigneur de Montpensier, connétable de France, son cousin, et à Eustache de Beaumarchais, gouverneur de Navarre, sub sigillo nostro cum presentibus interclusas, une supplique de Martin Fernandez d’Aransus, chevalier, et leur enjoint d’en prendre connaissance et d’agir au mieux, pensatis meritis supplicantis.

  •  

    Pro Martino Ferrendi dArensus <milite>.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, dillectis et fidelibus suis Hymberto de Bellojoco, domino Montis Pancerii, conestabulario Francie, consanguineo suo, et Eustachio de Bello Marchesio, gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Mittimus vobis suplicationes Martini Ferrendi d'Arensus, militis, nobis factas, sub sigillo nostro cum presentibus interclusas. Mandantes uobis quatinus dictas suplicationes pro ut ad bonum statum regni Navarre pertinere noueritis, ac pariter regine Navarre commoditatem respicere, pansatis meritis suplicantis, faciatis quod videritis faciendum. Datum Parisius die dominica ante festum beati Laurentii.

    Sequitur suplicatio ipsius ad dominum regem.

    Illustrissimo domino ac ortodoxe fidei presidio singulari inter principes orbis terre, domino Philipo, Dei gratia Francorum regi. Martinus Ferrandi d'Arensus, miles ac vasallus domine Johanne regine Navarre, flexis genibus, osculamen manuum ymo pedum vestre regie magestati. Tenore presencium patefiat, quod in isto anno ratione guerre feci sumptus .LX. librarum in castro dOrorce in fortificationem et munitionem ut possem melius et securius predictum castrum defandere et fideliter, sine mea infamia suo tempore regine reddere memorate. Preterea vestre gentes fecerunt michi dampnum bene in .CC. libris et hoc scit bene gubernator et eciam le conestablel, et nulla alia de causa nisi quia tenebam dictum castrum <comissum> fidelitati mee et eumdem custodiebam ut securius valerem dicte domine Johanne reddere memorate ; quapropter vestre regie magestati suplico reverenter, quatinus de expenxis in castri reparatione positis et de dampnis omnibus michi illatis, pro fidelitate et constancia justicie plenam satisfactionem michi facere magestas regia vestra velit. Preterea cum paratus sim servire et obedire vestre regie dignitati, de solita beninitate meam cavaleriam dignemini plus solito augmentare et in certo loco eam eciam assignare.


  •  
    n.c.
  •  
    ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 1 d.
  •  
    ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 6, acte n° 6

  •  
    2007-11-15 00:00:00

  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Document

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14779 (actes-philippe3-6), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/en/actes-philippe3/notice/14779 (mise à jour : 22/12/2017).