« chartae-galliae-1900 »


Général

  •  
    Robert de Bellême comte de Pontieu

  •  
    Marmoutier (abbaye Saint-Martin)

  •  
    1106/03/04

  •  
    conjecture

  •  
    Tours

  •  
    notice

  •  
    non suspecté

  •  
    Notice portant confirmation par Robert de Bellême et son fils Guillaume des biens de l'abbaye de Marmoutier dans leur terre, et exemption de péage accordée par ledit Robert aux moines de la même abbaye.

  •  
    Pateat successoribus nostris, hujus loci scilicet Majoris Monasterii habitatoribus, anno ab incarnatione Domini MCV, primo domni Willelmi, ordinati Rome abbatis, quo etiam Buamundus descendens Ierosolymis visitavit hunc locum petivitque tam sibi quam omnibus conchristianis, quos in illis partibus in Dei servitio reliquerat, orationum nostrarum suffragia, et accepit societatis nostre benefactum, atque suo nos revestivit, insuper promisit, si Deus successus suos secundaret, se nobis et loco nostro provisurum, Rotbertum de Belesmio cum filio suo Willelmo et quampluribus suis militibus venisse in capitulum nostrum, in dominica Mediae Quadragesimae, et accepisse benefactum nostre societatis, unde Deo et nobis gratias agens, promisit nos et nostra, licet eatenus honorifice servaverat, deinceps honorificentius, tanquam ex debito, ubicunque sua potestas attingeret, conservaturum se et honoraturum. Dum hec autem agerentur, rogavimus eum ut filio suo Willelmo, qui in eadem erat praesentia et simul cum eo benefactum acceperat, quicquid habebamus in tota terra sua, et similiter quicquid in Pontico habebamus, concedere nobis faceret. Ipse vero, tam nostris quam patris sui precibus assentiens, concessit, et ut firmior inviolabilisque foret concessio, tradidit prius donum priori, domno scilicet Willelmo, qui fuit Redonensis archidiaconus, per quemdam baculum, et postea super majus altare eundem posuit baculum, videntibus et audientibus istis testibus: Willelmo de Pois; Willelmo de Alneio; Normanno de Neafle; Willelmo, fratre ejus; Willelmo Mala Herba; Willelmo, filio Pagani; Godefrido cancerario; Roberto Oison, cognato ejusdem Roberti, qui semetipsum dedit ad monachum in hoc loco si citra Alpes monachus efficeretur. Hoc etiam ejusdem Roberti jussu huic cartule inseruimus quod omnibus monachis nostris per totam terram suam pedagium perdonavit, mandans et comminans per Amaugilum, quemdam famulum suum, omnibus hujusmodi suis officialibus ne ullatenus presumerent a nostris monachis deinceps vi nec precario requirere pedagium.

  •  
    BRUNEL (Clovis), Recueil des actes des comtes de Pontieu (1026-1279), Paris, 1930, n° 16, p. 29-30

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae