« chartae-galliae-350 »


Général

  •  
    Philippe 2 Auguste roi de France

  •  
    Arras (évêque)

  •  
    1195/11

  •  
    Arras

  •  
    diplôme

  •  
    non suspecté

  •  
    Philippe Auguste, roi de France, défend aux maire, échevins et jurés d'Arras de porter aucune atteinte aux droits de l'évêque ou de la Sainte Eglise.

  •  
    Philippus, Dei gratia Francorum rex, amicis et fidelibus suis majori, scabinis et juratis Atrebatensibus, salutem et dilectionem. Noverit universitas vestra quod dilectus noster P., venerabilis episcopus Atrebatensis, amore nostri, erga vos ita misericorditer egit, quod non est prius auditum. Unde plurimum admirari potest universitas fidelium, quod videlicet aliquis meruerit beneficium absolutionis, non prestita cautione juramenti secundum consuetudinem Sancte Ecclesie. Quod cum idem episcopus pro nobis fecerit, vobis mandamus et districte inhibemus ne contra jus ipsius, sive de districto suo, sive de aliquo ad ipsum pertinente, neque contra Sanctam Ecclesiam de cetero intercipere presumatis, quia nos nullo modo sustineremus quin interceptionem emendaretis, sicut alii christiani, quoniam de interceptionibus contra Sanctam Ecclesiam sive districtum episcopi faciendis nullam vobis dedimus potestatem.
    Actum Vernone, anno ab Incarnatione Domini millesimo Cº. XCº. quinto, mense Novembri.

  •  
    LOISNE (Auguste de), Le cartulaire du chapitre d'Arras, Paris, 1896, n° 83, p. 60

  •  
    cartulaire

  •  
    Paris, BNF, lat. 9930

  •  
    1153

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae