« chartae-galliae-190 »


Général

  •  
    Pierre évêque d'Arras

  •  
    Mont-Saint-Eloi (abbaye Saint-Vindicien)

  •  
    1191/04/08

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Pierre, évêque d'Arras, notifie que le chevalier Baudouin de Beaufort a renoncé à tous les droits qu'il avait sur l'église d'Aubigny.

  •  
    Petrus, divina patientia Attrebatensis ecclesie minister humilis, universis fidelibus quibus scriptum hoc videre contigerit, in perpetuum. Ea que in presentia nostra fiunt, scripti nos expedit annotatione firmare, ne in posterum ex hiis nove contentiones emergant, que firmitatem pacis per Dei gratiam consta esse sortita. Eapropter notum fieri volumus universis, quod dilectus noster Balduinus miles de Biaufort et quatuor ejus filii Guido, Alelmus, Johannes, Nicholaus, quicquid juris se asserebant habere in ecclesia de Albiniaco tam in donatione prebende unius, quam ad se pertinere dicebant, quam in quibuslibet aliis rebus, priori et canonicis ejusdem ecclesie sub elemosine titulo libere resignarunt, interposita fide et mutua fidejussione, quod super omnibus, que ad illam ecclesiam pertinent, nichil amplius reclamabunt sed eam a quorumlibet impetitionibus deinceps exinde liberabunt. Memorata vero ecclesia omnium beneficiorum, que deinceps in ea fient, participes esse constituit et consortes. Actum in presentia nostra sub testimonio Radulfi archidiaconi, Johannis prepositi, Ogeri, Hugonis Vituli, Johannis Gavilon, Petri de Corbeia canonicorum nostrorum, Balduini de Gardinio, Roberti de Avion, Arnulphi de Sauti decanorum, Iheronimi de Savia, Achardi Dem, Mathei de Warlencort presbiterorum, Egidii militis de Bellete. Datum anno Verbi incarnati millesimo centesimo nonagesimo primo, VIº idus aprilis, feliciter amen.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 226, p. 251-252

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae