« chartae-galliae-50 »


Général

  •  
    Alvise évêque d'Arras

  •  
    Eaucourt (abbaye Notre-Dame)

  •  
    1133

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Alvise, évêque d'Arras, notifie l'accord survenu entre l'abbaye Saint-André du Câteau et l'abbaye d'Eaucourt au sujet de la possession de l'autel de Ligny.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Alvisus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, notum facio tam presentium etati quam posterorum posteritati conventionem inter ecclesiam Sancti Andree Castellensis et ecclesiam Sancte Marie Aiulcurtensis de altari de Linni in presentia nostra factam, ea siquidem ratione quod Aiulcurtensis ecclesia Castellensi ecclesie centum solidos Valentianensis monete aut talis, que XXXIII solidis et VI denariis faciat martam argenti, annuatim persolvet, ut magis in pace fiant omnia tres marcas argenti pondere Atrebatensi. Ut autem haec constitutio nunquam mutetur nec quantitas census augeatur vel minuatur, annuentibus utrarumque ecclesiarum capitulis, supradicte conventionis modum sigilli nostri impressione confirmavimus et, ut ratum in perpetuum fiat, presentes testes annotavimus. S. archidiaconorum Hugonis et Roberti. S. Henrici abbatis Sancti Quintini. S. Hugonis abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Petri prepositi. S. Ebrulfi decani. S. Anastasii cantoris. S. canonicorum Nicholai sacerdotis, Nicholai diaconi. S. Roberti, Anselli, Frumaldi subdiaconorum. S. Vulgrini. Actum anno dominice Incarnationis Mº Cº XXXIII.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 57, p. 74

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae