« chartae-galliae-49 »


Général

  •  
    Alvise évêque d'Arras

  •  
    Avesnes-lès-Bapaume (abbaye)

  •  
    1133/10/03

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Alvise, évêque d'Arras, tranche en faveur de l'abbaye d'Avesnes le différend qui opposait celle-ci à l'abbaye d'Eaucourt au sujet de la possession de l'autel d'Avesnes.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Alvisus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Quoniam, exhortante apostolo, que pacis sunt sectari et maxime inter ecclesias Christi, qui pax est, sanguine redemptas, excluso discordie rancore, pacem reformare pro gratia nobis a Deo collata debitores sumus, controversiam de altari de Asvesnis inter venerabilem fratrem nostrum Odonem Aiulcurtensem abbatem et sororem Beatricem ejusdem loci, scilicet de Avesnis, abbatissam diu ventilatam Deo auxiliante terminantes, eodem abbate concedente conventuque suo unanimiter consentiente, eidem abbatisse sororibusque suis sub regula beati Benedicti Deo famulaturis idem altare libere possidendum concedimus et, sicut predecessorem nostrum bone memorie Rotbertum episcopum confirmasse cognovimus, quamdiu idem locus religionis vigore claruerit, auctoritatis nostre privilegio confirmamus. Si quis autem predicte concordie restitutionem et hujus nostre pagine confirmationem sciens violare presumpserit, anathema sit. Ut autem hujus confirmationis scriptum stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes adnotare curavimus. Signum Hugonis Atrebatensis archidiaconi. S. Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Petri prepositi. S. Gualteri abbatis Sancti Vedasti. S. Gotsuini Aquicinensis abbatis. S. Hugonis Hasnoniensis abbatis. S. Gervasii abbatis de Arida Gamantia. S. Hugonis abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Gualteri abbatis Sancti Autberti. S. Roberti Tornacensis archidiaconi. S. Albrici decani. S. sacerdotum Salgualonis, Martini, Symonis. Ego Alvisus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc privilegium relegi, subscripsi, et in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti propria manu confirmavi (signum crucis). Actum Atrebati, anno incarnati Verbi Mº Cº XXXIII, V nonas octobris, indictione XII, anno autem pontificatus domini Alvisi Atrebatensis episcopi III.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 56, p. 73

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae