« chartae-galliae-48 »


Général

  •  
    Alvise évêque d'Arras

  •  
    Béthune (abbaye Saint-Pry)

  •  
    1131

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Alvise, évêque d'Arras, notifie le partage, décidé par sentence arbitrale, des revenus de la paroisse de Haut-Bruay entre le curé de ce lieu et le prieur de Saint-Pry de Béthune.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Alvisus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, tam futuris quam presentibus notum fieri volo quod domnus Balduinus, prior ecclesiae Sancti Prejecti de Bethunia, et Galterus, presbyter ecclesiae de Superiori Bruay, querelam in conspectu nostro ad invicem habuerunt de jure personatus et presbyterii prefatae ecclesiae de Bruay. Prior enim, quia personatum prefatae ecclesiae habebat et tenebat, duas partes omnium messium et oblationum et quarumcumque rerum, quae presbytero offerebantur vel quocumque modo dabantur in elemosinam pro jure sui personatus, habere volebat, sed presbyter ei summopere obsistebat. Qui tandem, post multos conflictus, nostro consilio quatuor boni testimonii viros elegerunt et super eos omne negotium suae discordiae imposuerunt fidei et juramenti interpositione, affirmantes quod eorum sententiam ambo absque omni contradictione et firmissime per omnia tenerent. Prior elegit duos presbyteros, Bernardum et Johannem de Bethunia, qui aliquando in prefata ecclesia de Bruay cantaverant. Presbyter vero Galterus accepit Oilardum decanum de Husden et Balduinum presbyterum de Divion. Hii ergo quatuor fidei suae sacramento firmaverunt, quod pro veritatis inquisitione unicuique parti suum jus rependerent et, ut omnia sane fierent, venerabilem Petrum Attrebatensis ecclesiae prepositum quintum sibi socium assumpserunt. Hi ergo quinque, facta diligenter negotii hujus inquisitione, die statuta sententiam suam sic in conspectu nostro exposuerunt. Prior ecclesiae Sancti Prejecti omnium pro certo rerum tam segetum quam quarumcumque rerum, quae ad ecclesiam de Superiori Bruay pertinere videntur vel quocumque modo decimantur, medietatem habere debet et presbyter aliam. Omnium vero rerum, quae ad altare vel ad manum presbyteri quocumque modo per totum annum offeruntur, vel etiam omnium elemosinarum, quae dimittuntur presbytero, vel quocumque modo a parochianis suis de Bruay dantur ipsi presbytero, medietas prioris est et alia presbyteri, exceptis denariis confessionum, qui solius presbyteri sunt. Si corpus alicujus defuncti presens fuerit, omnis illa oblatio per medium dividetur et prioris erit medietas et alia presbyteri. Si presbyter privatis diebus pro fidelibus defunctis cantaverit, oblatio solius presbyteri erit. Segetes et terragia et census totius terrae de Brumal et etiam census hospitum, qui manent super terram ecclesiae, et atrii de Superiori Bruay inter priorem et presbyterum equaliter dividentur, ut unus medietatem habeat et alter aliam. Sed horum omnium requisitiones, investituras, relevationes, justitias et omne prorsus dominium, prior solus habebit. Huic prefatorum quinque virorum testificationi prior Balduinus et presbyter Galterus assensum suum prebuerunt. Et quia haec in presentia nostra facta sunt, volumus et precipimus ut pax ista perpetuo et firmissime teneatur, et ad majorem tenendae veritatis cautelam presentem cartulam inde conscriptam prioris et presbyteri petitione sigillo nostro et testibus subscriptis corroboravimus et omnes hujus pacis et concordiae violatores auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum excommunicavimus. Actum anno Domini MCXXXI, episcopatus vero domni Alvisi Attrebatensis episcopi anno primo. Testes Robertus archidiaconus, Thomas, Rollandus, Basilius canonici et sacerdotes Sanctae Mariae, Gotsuinus abbas Aquicincti, Hugo abbas de Monte Sancti Eligii, Stephanus abbas de Ham, Saswalo et Goscelinus capellani episcopi.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 55, p. 71-72

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae