« chartae-galliae-47 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Douai (chapitre Saint-Amé)

  •  
    après 1115/05/16 - avant 1131/04/22

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, confirme au chapitre Saint-Amé de Douai la possession des autels d'Ostricourt et de Wicres.

  •  
    In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, dulcissimis petitionibus filii nostri Roberti Sancti Amati Duacensis aecclesiae prepositi, tam presentibus quam futuris filiis et fratribus nostris ejusdem aecclesiae canonicis altaria de Ostricurt et de Wicres non solum concedimus, verum etiam qua presidemus auctoritate liberaliter imperpetuum confirmamus, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et ministrorum ejus. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab aecclesia, cui Deo disponente annuimus, auferre temptaverit, cum Symone mago anathema sit. Nos siquidem hujus paginae auctoritatem ratam et inconvulsam permanere volentes, in presentia subscriptorum testium eam consignavimus. Signum Drogonis Atrebatensis archidiaconi.
    S. Roberti Silvanectensis archidiaconi. S. canonicorum Andreae, Roberti, Petri, Symonis, Frumoldi. S. Amalrici decani Ostrevandensis.
    Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi (signum crucis).

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 53, p. 70-71

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae