« chartae-galliae-46 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Bourbourg (abbaye Notre-Dame)

  •  
    après 1125/02/08 - avant 1129/05/15

  •  
    Thérouanne

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, confirme à l'abbaye de Bourbourg la possession de l'autel de Coutiches.

  •  
    Robertus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, omnibus catholicae fidei cultoribus in perpetuum. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, domni Calixti papae mandato ac precepto nos obedientes et dominae Clementiae Flandrensis comitissae petitionibus et fratrum nostrorum piis voluntatibus acquiescentes, altare de Costices monasterio Sanctae Mariae de Broburc ad usum sanctimonialium ibidem Deo servientium in perpetuum libere possidendum concessisse et sigilli nostri impressione confirmasse, salvo tamen per omnia episcopalis justiciae et Atrebatensis aecclesiae jure.
    Si quid autem in hujus donationis confirmatione, vivente ejusdem altaris personna, contra consuetudinem nostrae obedientiae videtur fecisse, karitas ejusdem Calixti summi pontificis imperavit auctoritas et karitative largitatis sue aucthorizavit benignitas. Huic vero liberae donationi interfuerunt fideles testes fratres nostri, quorum nomina et signa nobis complacuit subscribi. Signum Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. Roberti Obstrevandensis archidiaconi. S. Ricoardi abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Petri prepositi Sanctae Mariae Atrebatensis. S. Ebrulfi decani. S. Anastasii cantoris. S. Hugonis canonici. S. Sasgualoni canonici de Monte Sancti Eligii.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 52, p. 69-70

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Date corrigée par rapport à l'édition, en fonction de MGH SS XVI, 514, l. 7 (mort de l'abbé Richard du Mont-Saint-Eloi)

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae