« chartae-galliae-45 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Arras (abbaye Saint-Vaast)

  •  
    après 1115/05/16 - avant 1130

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de Saint-Vaast d'Arras l'autel de Mercatel.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Robertus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, dilecto filio et fratri Henrico, eadem gratia abbati Sancti Vedasti, suisque successoribus in perpetuum canonice substituendis, salutem in salutari. Sicut ovibus nostris ad eternam patriam duces esse pro loco et officio nostro edocemur, sic in via pro temporali earum necessitate vigilare debemus. Proinde, fraternitati tue altare de Merulo Castello pro salute anime mee solemniter et libere concedo, et presenti impressione nostri sigilli tibi tuisque successoribus in perpetuum absque persona possidendum confirmo. Et quoniam id studiosa sollicitudine filii tui Gisleberti elemosinarii elaboratum est, decernimus ut idem altare in perpetuum ad eleemosinarium vestre ecclesie pendeat et nostra auctoritate interdicimus, ne cuilibet alibi illud mutare liceat. Omnibus autem qui ex hoc aliquam injuriam vel tortitudinem vobis amodo fecerint, secundum a Deo datam nobis potestatem anathemate celum claudo. Quod nostrum donum ut ratum permaneat et inconvulsum, eorum qui huic dono interfuerunt subjungimus nomina testium. Signum Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. Roberti archidiaconi. S. Roberti decani prius persone ejusdem altaris. S. canonicorum Andre et Petri. S. Guiberti clerici.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 51, p. 68-69

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae