« chartae-galliae-44 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Avesnes-lès-Bapaume (abbaye)

  •  
    après 1123 - avant 1130

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, notifie que la noble dame Ermengarde a donné à l'abbaye Notre-Dame d'Avesnes son alleu de Grévillers.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, ecclesiarum nobis commissarum providere curans utilitatibus, tam futurorum quam presentium notitie manisfestare dignum duxi, quod domina Ermengardis matrona nobilis, Johannis advocati filia, pro remissione peccatorum suorum, alodium suum de Gresviler et quicquid ibi possidebat ecclesie Sancte Marie de Avesnis et filie nostre Beatrici, ejusdem ecclesie abbatisse humili, liberum, sicut tenuerat, tradidit in presentia videlicet domni Mathei apostolice sedis legati et nostra, presente etiam domina Clementia honorabili comitissa et presentibus pluribus honestis personis quarum nomina subscribuntur. Signum domini Symonis Noviomensis episcopi. S. Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Henrici abbatis Sancti Vedasti. S. Gaufridi abbatis Sancti Medardi. S. Alvisi Aquicinensis abbatis. S. Gervasii abbatis Sancti Nicholai. Laicorum S. Godefridi de Belmes, Stephani de Landast, Alelmi Atrebatensis, Letberti de Faveroles, Roberti Grisi, Rogeri de Belmes, Roberti Lefrart.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 50, p. 68

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae