« chartae-galliae-43 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Marchiennes (abbaye Sainte-Rictrude et Saint-Pierre)

  •  
    1129

  •  
    conjecture

  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, notifie le jugement rendu par six abbés en faveur de l'abbaye de Marchiennes dans le conflit qui opposait cette abbaye à celle d'Anchin au sujet du droit de pêche dans la Scarpe.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Robertus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, tam futuris quam presentibus. Nullum latet fidelium, ad nostrum spectare officium in omnibus aecclesiarum paci prospicere et omne, quod vel in presenti vel in futuro turbare potest, fraternae pacis unitatem et concordiam, quantum in nobis est, modis omnibus procul arcere. Igitur juxta peticionem Marceniensium monachorum contentionem quandam inter suam et Aquicinctensem aecclesiam de piscatione fluminis Scarpi obortam sed, Deo volente, in presentia nostra tandem consopitam, litteris jussimus annotari, quatinus, audita utriusque partis controversia et pace postmodum in invicem restituta, non presumat aliquis in futuro ad litem revocare, quod de lite ad pacem nunc constat transmigrasse. Dicebat itaque domnus Alvisus, abbas Aquicincti, quia a Wasconis curva usque ad Bellosam rasciam ubi ripa Scarpi fluminis ex una parte sua esset et ex altera Sanctae Rictrudis, ibi etiam piscatio sibi cum Marceniensibus deberet esse communis et ibi piscatores sui jure possent usque ad medium alvei palos figere, lacunas statuere et ad pisces capiendos ingenia parare. Per aquam vero suam, id est aquam villae Vereti, dicebat Marcenienses monachos nullam secum habere communionem piscandi. Ad haec domnus Amandus abbas Marceniensis respondebat, dicens : " certe juxta vocem populi testimonium perhibentis et sicut habetur in antiquis descriptionibus nostri monasterii, meatus Scarpi fluminis et omnimoda piscatio a Wasconis curva usque ad Brachiorum locum proprie est Marceniensis aecclesiae, cujuscumque sit litus ex utraque parte, excepto quod in aqua villae Vereti, quae est a rascia Pomeries usque ad rasciam Rugagii, licet Aquicinensibus ministris cum quibuslibet retibus piscando transire ", et quod domino Warlennii in angulo suo licet habere tres tantummodo lacunas palis et viminibus compositas sed nullam jure licet ei cum retibus exercere piscationem per decurrentes aquas. Haec erat controversia inter predictas aecclesias et causa contentionis sed tandem apud Atrebatum judicio episcoporum sex abbatibus ab utraque parte electis res tractanda committitur, ut, quod Deo inspirante inde decernerent, sine aliqua refragatione semper ratum haberetur. Decreverunt itaque, assensu utriusque partis, quod prefata possessio fluminis Scarpi seu piscatio superius descripta aecclesiae Marceniensi in pace remanere deberet, si unus de servis Sanctae Rictrudis jussu abbatis ipius aecclesiae illam possessionem seu piscationem de jure monasterii Marceniensis esse juraret. Quod juramentum, cum protinus factum fuisset in presentia nostra et pro arbitrio abbatum res esset definita, rogaverunt me Marcenienses monachi, ut hujus actionis series pontificali auctoritate a nobis confirmaretur, ne iterum ex simili occasione inter suam et Aquicincti aecclesiam in futuro per ignorantiam discordia oriretur. Ad comprimendam igitur cujuslibet pervasoris audaciam, quae in presentia nostra dicta vel gesta sunt, pontificali auctoritate rata fore decrevimus et sigilli nostri impressione signantes personarum, quae ibi affuerunt, testimonio astipulavimus. Si qua vero aecclesiastica vel secularis persona sciens hanc nostrae descriptionis paginam temere contra eam venire presumpserit, anathemati subjaceat et, nisi congrua emendatione satisfecerit, in extremo examine reatus sui penas exsolvat. Signum Roberti Atrebatensis episcopi. S. Walteri abbatis Sancti Vedasti. S. Absalonis abbatis Sancti Amandi. S. Hugonis abbatis Hasnoniensis. S. Hermanni abbatis Tornacensis. S. Gervasii abbatis. S. Hugonis abbatis de Henin. S. Ogeri abbatis. S. Drogonis et Roberti archidiaconorum. S. Petri prepositi.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 49, p. 66-67

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae