« chartae-galliae-42 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Marchiennes (abbaye Sainte-Rictrude et Saint-Pierre)

  •  
    1129

  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, notifie qu'Amaury, doyen de Mastaing, rend à l'abbaye de Marchiennes les deux muids de céréales qu'il tenait de cette abbaye en bénéfice, et déclare que le frère d'Amaury, Hugues, restitue à la même abbaye les deux parts de la dîme de Mastaing qu'il avait usurpées.

  •  
    In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Robertus, Dei gratia Attrebatensis episcopus, tam futuris quam presentibus. Nullum latet fidelium, ad nostrum spectare officium in omnibus aecclesiarum paci prospicere et omne, quod vel in presenti vel in futuro turbare potest, fraternae pacis unitatem et concordiam, quantum in nobis est, modis omnibus procul arcere. Postulante itaque venerabili fratre nostro Amando abbate Marceniensis monasterii et fratribus ejusdem loci, conventionem quandam inter Amolricum decanum de Masten et prefatum abbatem in praesentia nostra terminatam litteris jussimus annotari, ut si quis eam conventionem in futuro annullare voluerit, ex hac nostra descriptione cognoscat, quomodo inter eos res acta est, et ex sententia excommunicationis, quam hic invenerit, pertimescat violare quod descriptum est. Igitur Amolricus, decanus noster, duos modios annonae, alterum frumenti et alterum avenae, quos ab aecclesia Marceniensi et preter quos nichil aliud ab ea tenebat, eidem aecclesiae in elemosinam reddidit et quod eandem annonam non in feodum sed in beneficium hactenus tenuisset coram omnibus recognovit. Hugo etiam, cognomento Decanus, frater Amolrici et uxor ejusdem Hugonis et filii similiter fecerunt et quod de eadem annona nullum dampnum, nullam calumpniam ulterius aecclesiae inferrent fide et sacramento promiserunt. Tunc consequenter, omnes casati aecclesiae, qui presentes aderant, tam Amolrico et Hugoni fratri ejus quam et filiis ejusdem Hugonis ceterisque heredibus annonam illam abjudicaverunt, dicentes a nullo juste repeti debere in posterum, quod isti spontanee pro animabus suis in aelemosinam aecclesiae contulerunt. Eorum igitur nomina qui nobiscum his presentes affuerunt, premisso meo nomine, inferius assignantur, ut si quis contra haec verba insurgere voluerit, in testimonium assumantur. Signum domni Roberti episcopi. S. Roberti et Drogonis archidiaconorum. S. Petri prepositi. S. Bertulfi et Roberti canonicorum. S. Amolrici, Werinbaldi et Willelmi decanorum. S. Amolrici majoris, Bernardi, Baldulfi, Walteri, Olbaldi cognomento Ferein, abbatis casatorum. Sciendum quoque quod duas partes decimae de Masten, quas ex antiquo tempore Marceniensis aecclesiae fuisse non dubium est, iste predictus Hugo aliquandiu sibi injuste usurpaverat, sed post multas vexationes et dampna, quae pro eadem decima per eum aecclaesia perpessa est, tandem resipiscens se coram nobis apud Asconium in penitentiam prostravit et contestans, se eandem decimam cum filiis suis jam coram multis abjurasse et aecclaesiae Marceniensi restituisse, prioris illius offensae veniam et absolutionem habere promeruit. Ad reprimendam autem cujuslibet pervasoris audatiam hujus actionis seriem pontificali auctoritate ratam fore decrevimus et sigilli nostri impressione signavimus. Si qua vero aecclesiastica vel secularis persona sciens hanc descriptionis paginam contra eam temere venire presumpserit, communione christiana privetur et a corpore et sanguine Domini nostri Jhesu Christi separata anathematis vinculo colligetur. Cunctis vero eidem loco justa servantibus aeternae vitae consortium largiatur. Actum incarnati Verbi anno Mº Cº XXVIIIIº, indictione VI, presulatus domni Roberti anno XIIIIº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 48, p. 64-66

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae