« chartae-galliae-41 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Vicoigne (abbaye Notre-Dame)

  •  
    1129

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, confie à Gautier, abbé de Saint-Martin de Laon, la communauté de Vicoigne ainsi que tous ses biens.

  •  
    In nomine sanctae et individue Trinitatis. Ego Rotbertus, Dei gratia sanctae Atrebatensis aecclesiae episcopus. Quia pontificali cathedrae Deo auctore licet indigni presidemus, et si omnibus nostrae dioceseos fidelibus, prout facultas suppetit, in communi prodesse debemus, circa illos tamen qui, abjecta hujus mundi sarcina, felici naufragio ad placidum et tranquillum contemplationis portum enataverunt, precipue vigilare decrevimus, quatinus pia vicissitudine eorum orationibus aliquid imperfectioni nostrae subsidium comparemus. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris, qualiter frater Wido, annuente comite Balduino et omnibus illis, ad quos beneficium illud pertinebat, locum illum in Viconia, qui Casa Dei nuncupatur, in manu nostra reddidit, postulans ut curae et dispositioni fratris Walteri abbatis Sancti Martini Laudunensis cenobii eundem locum committeremus. Nos vero piae petitioni illius acquiescentes, locum illum cum omnibus, que ad eum pertinent, in manu predicti abbatis dedimus, hoc interposito ut quando nobis et abbati oportunum visum fuerit, abbas in eodem loco constituatur, qui cum subjectis sibi fratribus secundum regulam beati Augustini ad tenorem Laudunensis cenobii vivat. In eligendis vero abbatibus et in culpis eorum si, quod absit, ab ordine suo deviaverint, emendandis et in omnibus his quae ad rigorem ordinis pertinent, secundum instituta Laudunensis cenobii in prefato loco perpetuo fieri debere decernimus. Abbas autem et ecclesia Sancti Martini, de qua predictus locus religionis sumpsit exordium, ab omni illum temporalis commodi exactione tam in presenti quam in futuro absolvit, ut vero ibi ordo teneatur, invigilabit et laboris sui mercedem juges ibidem orationes habebit. Ut autem fratres, qui ad eundem locum pro salute animae suae convenerint, sine omni inquietudine soli Deo vacare possint, ab omni exactione tam nostra quam ministrorum nostrorum illum absolvimus. Canonicam vero abbatum professionem et filialem obedientiam ac illorum in sinodo nostra presentiam et assiduas orationes tam nobis quam successoribus nostris in eodem loco retinemus. Concedimus etiam fratribus ejudem loci decimas omnium, que ibi possident, sive de omnibus agriculturis, quas in eadem silva extra terminos circa jacentium parrochiarum fecerint, et locum illum quem frater Hugo in vicinio deservit. Ad haec adicientes decernimus ut universa, quae nunc inibi commanentes fratres possident vel quecumque in futuro concessione ecclesiastica, largitione principum vel oblatione fidelium juste et canonice poterint adipisci, firma illis illorumque successoribus et illibata permaneant. Ut autem haec rata et inconvulsa in perpetuum permaneant, hoc scriptum fieri jussimus et sigilli nostri impressione et testium subscriptione roborari precepimus. Et ne quis aliquid horum infringere presumat temerarie, anathematis sententiam interposuimus. Actum anno dominicae Incarnationis Mº Cº XXº VIIIIº, indictione VII. Signum Alvisi Aquicinensis abbatis. S. Hugonis Hasnoniensis abbatis. S. Hugonis abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Drogonis archidiaconi. S. Rotberti archidiaconi. S. Petri prepositi. S. Ebruini decani. S. Anastasii cantoris. S. Andreae canonici. S. Gerardi canonici. S. Rotberti canonici. S. Bernardi canonici. S. Sasgualonis capellani.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 47, p. 63-64

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae