« chartae-galliae-40 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Avesnes-lès-Bapaume (abbaye)

  •  
    1128

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye d'Avesnes l'autel de ce lieu.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Ego R[obertus] Dei miseratione Atrebatensis episcopus, sanis fratrum nostrorum consiliis adquiescens et justis petitionibus domine Clementie venerabilis Flandrensium comitisse, caritatis flagrantia suadente, obsequens, in ecclesia Sancte Marie de Avesnis abbatiam sanctimonialium Dei gratia preeunte constitui et ut in perpetuum libera permaneat, in synodo sancta confirmavi. Tibi igitur, venerabilis in Christo soror Beatrix in predicta ecclesia abbatisse per Dei gratiam constitute, altare ejusdem ecclesie ab omnibus consuetudinibus nostris liberum concedimus tibique et post te substituendis libere et quiete in perpetuum possidendum confirmamus. Adicimus etiam ut et vestra vestrarumque succedentium abbatissarum providentia idoneum presbiterum Atrebatensi episcopo presentet, cui professionem de honestate vite sue et castimonia, sicut canonicum est, faciat atque obedientiam promittat ac deinde curam de manu episcopi in predicta ecclesia in populo Dei gerendam gratis accipiat. Abbatisse autem Avesniensis cenobii, vos videlicet karissima in Christo soror Beatrix et succedentes vestre abbatisse, Atrebatensi synodo interesse non negligant nisi cum benivolentia et licentia episcopi relaxate fuerint. Si quis autem hujus nostre constitutionis pagine presumptuose obviare voluerit, secundo terciove commonitus, nisi resipuerit, anathema sit. Ut autem hujus nostre constitutionis scriptum stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes fratres nostros annotare procuravimus. Signum Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. Rotberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Alvisi Aquicinensis abbatis. S. Johannis Sancti Bertini abbatis. S. Absalon Sancti Amandi abbatis. S. Amandi Marcianensis abbatis. S. Hugonis Hasnoniensis abbatis. S. Petri prepositi. S. Ebrulfi decani. S. Anastasii cantoris. S. canonicorum Andreae, Salgualonis, Rotberti. Ego Rotbertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum anno Dei Christi Mº Cº XXº VIIIº, anno pontificatus domni Rotberti Atrebatensis episcopi XVº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 46, p. 62-63

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae