« chartae-galliae-39 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Abbeville (abbaye)

  •  
    1127

  •  
    Amiens

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, notifie que le clerc Évrard a restitué à l'abbaye Saint-Pierre d'Abbeville l'autel de Haut-Bruay.

  •  
    In nomine sancte et individuae Trinitatis. Robertus, Dei gratia ecclesiae Atrebatensis episcopus, tam presentibus quam futuris in perpetuum. Evangelica et apostolica imbuti auctoritate, non sine divina remuneratione nos fore credimus, si utilitati et quieti fidelium immo religiosorum pro nostri officii debito providemus, unde hoc privilegium posteritati servandum destinamus. Quidam itaque miles Gunfridus de Hosden altare de Bruay Superiori nefarie possidebat, sed domni predecessoris nostri bonae memoriae Lamberti episcopi et quorumdam religiosorum ammonitione conversus, altare idem ecclesiae Beati Petri de Abbatisvilla tradidit, immo ab ipso episcopo contradi devote postulans impetravit ; eadem igitur ecclesia hoc sic suum altare ferme XL annis libere et quiete possedit. Tandem vero Ebrardus clericus, predicti Gunfridi filius, altare prefatum, dyabolo instigante, corripuit, sed a nostra sollicitudine increpatus, et ecclesiae altare liberum reddidit et presumptionis suae veniam humiliter implorans meruit. Ne quis vero deinceps ecclesiam predictam super hujus altaris tam legitima possessione perturbare presumat, prohibemus et perturbatores, donec resipiscant, cum Juda sacrilego divina ultione dampnamus et altare predictum ecclesiae predictae episcopali auctoritate, salvis nostris redditibus, possidendum confirmamus et sigilli nostri appositione confirmationem munimus et ydonearum personarum testificatione corroboramus. Signum Drogonis archidiaconi. S. Roberti archidiaconi. S. Stephanis abbatis de Ham. S. Petri prepositi Atrebatensis. S. Bernardi prepositi de Duaco. S. Oilardi decani de Hosden. S. Saswalonis capellani. Actum est hoc anno incarnati Verbi Mº Cº XXº VIIº, presulatus vero domni Roberti Atrebatensis episcopi XIV, indictione Va.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 45, p. 61-62

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae