« chartae-galliae-38 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Tournai (abbaye Saint-Martin)

  •  
    après 1120 - avant 1127

  •  
    Tournai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, notifie qu'Almannus, seigneur de Fresnes, ayant restitué à l'abbaye de Saint-Martin de Tournai la terre d'Odomez, a obtenu son absolution.

  •  
    Robbertus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, universis aecclesiae filiis in perpetuum. Noverit dilectio vestra, quod Balduinus comes Montensis, filius Balduini comitis Flandrensis qui Hasnonii jacet, dederit cenobio Sancti Martini Tornacensis locum, qui dicitur Audolmansus, in Viconia silva super ripam Scaldi fluvii, tempore domni Lamberti predecessoris mei, totum, sicut per circuitum metis signatus est, in terra et aqua et nemore omnemque loci ipsius comitatum, districtum, advocationem et justiciam hereditario jure perpetualiter possidenda. Decimas etiam ejusdem loci tam de animalibus quam segetibus vel aliis rebus remisit concessu militum, qui aecclesiam seu altare de Fraxino tenebant. Quod postea prefatus episcopus confirmavit assensu Walberti clerici, ejusdem altaris possessoris, sic tamen ut pro his singulis annis in festivitate Sancti Remigii personae ipsius altaris solvantur XII nummi. Preterea quantum lignorum ex tota circumquaque silva ad eundem locum cotidie carro uno deduci posset, predicti cenobii fratribus ad ardendum pro anima sua tribuit, confirmans omnes has donationes Tornachi coram altari Sancti Martini, presentibus et concedentibus Anselmo de Ribotmont et Almanno de Provi ceterisque, qui eundem locum de ipso comite in feodo tenuerant, sed et aliis nobilibus viris quampluribus in testimonium convocatis. Sic ergo quandiu prefati principes vixerunt, locum illum monachi Sancti Martini quiete possederunt, ita ut etiam predictus domnus Lambertus episcopus, illuc veniens, aecclesiam illic a monachis aedificatam consecraverit divinumque in ea officium semper fieri concesserit. Post mortem vero eorum, cum comitatum Montensem junior Balduinus optinuisset et Anselmo prefato filius suus Godefridus successisset, quidam Almannus, suprascripti nepos Almanni, locum illum violenter invasit, monachisque exinde fugatis, rusticis suis eum tradidit, dicens quandam partem illius de suo feodo esse nec sine suo assensu, licet tunc nonnisi infantulus esset, eum a parentibus suis dari monachis debuisse. Unde prefatus episcopus, audita monachorum querimonia et rei veritate diligenter investigata, eum cum tota sua familia excommunicavit, ita ut villa Fraxinensis, cujus ipse dominus erat, fere per quinquennium divino officio caruerit. Tandem itaque post obitum predicti comitis junioris Balduini, ab incepta presumptione resipuit et coram comitissa Hyolende, defuncti comitis uxore, tunc apud Malbodium cum exercitu residente, monachis jus suum recognovit. Quia vero prefatus Godefridus, de quo terram suam in feodo tenebat, Hierusalem profectus tunc forte deerat, Waltero de Lilers, qui feodum tenebat ejusdem Godefridi avunculi sui, idem Almannus locum illum coram omnibus reddidit, duodecim etiam bonarios de adjacenti silva pro commutatione cujusdam terre, quam monachi apud Fraxinum habebant, superaddidit. Comitissa vero protinus hec omnia ab eodem Waltero et Almanno recepta Sancto Martino reddidit per manum domni Segardi Tornacensis abbatis perpetuo possidenda, presentibus optimatibus et principibus totius exercitus, Gosceguino scilicet de Avesniis, Widone de Cirvia, Gosceguino Montensi et fratre ejus Isembardo, Gosceguino de Rameniis, Gontero de Cin, Goscello de Antonio, Waltero de Vals et aliis nonnullis. Prefatus deinde Almannus, jam predecessore meo defuncto, cum suprascripto abbate Atrebatum veniens, se injuste contra monachos egisse, in presentia mea clericorumque meorum confessus est et, quae eis coram comitissa reddiderat, iterum confirmans, tandem ea conditione est absolutus, ut si eis deinceps ex his, quae suprascripta sunt, aliquam molestiam intulerit, triginta libras, pro quibus primitus fuerat nominatim excommunicatus, eis solvere compellatur. Ne ergo aliquis in posterum prefatos fratres super his inquietare presumat, presenti carta ex auctoritate Dei prohibemus ipsamque cartam sigilli nostri impressione et testium subscriptione roboramus, quatinus si quis ei temere obviare temptaverit et admonitus non resipuerit, eidem ipse quoque subjaceat excommunicationi. Signum domni Roberti episcopi. S. Roberti archidiaconi. S. Drogonis archidiaconi. S. Odonis prepositi. S. Robberti et Gerardi canonicorum.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 44, p. 60-61

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae