« chartae-galliae-37 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Douai (chapitre Saint-Pierre)

  •  
    1125

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède au chapitre Saint-Pierre de Douai l'autel de Waziers.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, pro humili petitione Roberti archidiaconi et Bernardi praepositi et canonicorum ecclesiae Sancti Petri Duacensis, altare Sanctae Rictrudis de Wasiers cum dotibus suis eidem ecclesiae ad usus canonicorum ibidem Deo servientium deinceps libere et absolute, jure perpetuo concedimus possidendum, salvis in omnibus redditibus episcopi et consuetudinibus archidiaconi et ministrorum ejus. Presbytero vero de loco praedicto defuncto sive rationabiliter remoto, provideant canonici Sancti Petri et procurent alium ydoneum presbiterum Atrebatensi episcopo praesentare, cui professionem faciat et obedientiam promittat. Ut autem hujus nostrae paginae scriptum inconvulsum et stabile permaneat, fideles testes adnotare curavimus. Signum Roberti Ostrevadensis archidiaconi, Roberti canonici nepotis episcopi, et Roberti canonici de Henninio et Salgualonis capellani. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hujus nostrae paginae scriptum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi (signum crucis). Actum Atrebati anno Dei Christi Mº Cº XXVº, pontificatus autem domini Roberti Atrebatensis episcopi XIIº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 43, p. 59

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae